Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1378. Aan D. Heinsius. (K.A.)Acceptis tandem literis nostris, quas non oberrasse nunc videbis, sed Lutetiae cum sensu et cura asservatas fuisse, extemplo has Balzacus reposuit perferendasque Aigueberio tradiditGa naar voetnoot7), viro nobili, docto et, ut olim indicasse me puto, tui studiosissimo, paucorum quidem verborum illo, sed veracium, et in quo minus quotidie haesito, ab animo tam fuci aut malevolentiae vacuo, quam tui prorsus observatissimo candide productionum. Accedit Aigueberij, in amici gratiam, et mandato quidem ipsius, constantissima assertio; accedit altera Dominae Desloges, celeberrimae mulierum, cui cum ante menses duos per epistolam indicassemGa naar voetnoot8), quam in mora respondendi ad dissertatiunculam Balzaci neutiquam fuisses, sed meo partim infortunio, partim eorum culpâ accidisset, qui perferendo fasciculo se obtulissent, quod serius erroris sui facundus scriptor admoneretur, rescribere illi heroinae visum fuit quae hic videbisGa naar voetnoot9), neque videres tamen, nisi omnibus mihi modis allaborandum ducerem, ut, quam de Balzaco non aequam suspicionem admiseris, tot praestantissimorum hominum votis et suffragijs certus fias. Immodicas enim laudes, quibus | |
[pagina 163]
| |
me suffocat illa magis quam extollit, pudor me ut supprimerem adegisse debuit. Nunc alia ratio commovit, neque celari te passa est quae scripta non videntur, nisi quo ad clarissimam tui nominis mentionem citra affectationem perveniretur. Quod superest, Balzaci dissertatio procurantibus amicis et omni, ut refertur aulâ flagitante, typis excusa proditGa naar voetnoot1). Ex eo dum se prospicere autumat, rescriptionem item tuam publico non dubie datum iri, excerpsit, quas et hic videbis, duriusculi sermonis periodos, quarum si acetum induci potes, ut suaviore locutione diluatur, optabit ipse, ut orbi innotescat, quantâ felicitate, eruditione et autoritate scrupulos haesitanti summoveris, quibus jam se liberatum fatetur, et publice quidem, si voles, professurum recepit, nam et Aigueberio hoc praecipue in mandatis dedit. Quae hic partes meae sunt, dandam operam censeo, ut sarta inter vos amicitia sit, cuius me quasi proxenetam admisistis. Eo si inclinas, vir humanissime, ut equidem autor sum, et majorem sane in modum te obsecro, confestim atque jusseris, adversaria tua, ἐν ϰειμηλίοις mihi asservata, transmittam, de editione pluribus vel scripto tecum vel coram acturus, si fieri per alterutrius occupationes poterit, ut vel domi tuae vel meae brevi congrediamur. Vale, meum decus, et has chartulas, quibus me respondere par est, ubi otium erit, remitte. Hagae Com., XVII Apr. CIƆIƆCXXXVI. |
|