Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1336. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Qui has tibi literas tradet, Hugeni nobilisssme, vis scire quis sit? nondum dicam. Ubi natus? ubi morimur omnes. Sub quo sidere? Iove opinor. A quibus educatus? Apolline, Musis, Gratijs. Quibus nutricibus? comitate et elegantia. Quo lacte? virtutis, doctrinae, leporum. Quo gymnasio? bonae mentis. Quo seculo? cuius meminit Apocalypsis. Quibus imperatoribus? ignorantia, ambitione, avaritia. Quibus pontificibus? credulitate, superstitione, hypocrisi. Qua aera? anno a Moriae natalibus inobservabili. Ubi habitet? ubi non Vitzliputzli, Mexicanorum deus, sed nummus pro idolo est. Ad quod flumen? ubi delicatuli excrementa sua comedunt in anguillis. Ad quod insigne? aratri, sed cui nullus insudaverit bos. Vis et scire, quid agat? favet bonis. Quid non agat? nulli maledicit. Quid sit? legatus meus a latere? Quid non sit? pater. Quid amet? libertatem. Quid non amet? aulam. Quid calleat? sorte sua esse contentus. Quid nesciat? fallere. Quid optet? pluribus prodesse. Quid metuat? amicorum | |
[pagina 145]
| |
offensam. Quando doleat? cum gaudent improbi. Quando gaudet? cum non dolent probi. Quot calleat linguas? unam. Quam? simplicitatis et candoris. Quas oderit? adulatoriam et pugillatoriam. Quae illi delitiae? Graecorum et Romanorum reliquiae? Quid novissime amet? antiquissima. Quid in his miretur maxime? artem. Qualis sit in foro? minus credulus. Qualis in templo? cum ratione. In convivijs? officiosissimus. In fundendis poculis? largus. Bibendisque? parcus. In cubili? nescio. Vis et scire, quam mercaturam exerceat? Lucrandi bonos. Quid numeret? humanitatis officia. Quid ponderet? beneficium acceptum. Quid aestimet? virtutes tuas. Quo se pede metiatur? suo. Quo sit vultu? ingenuo. Quo supercilio? nullo. Qua fronte? explicata. Quibus oculis? probis. Quo pectore? aperto. Quali incessu? modesto. Quo habitu? quo ocreati Achivi incedebant. Quid illi dederím in mandatis? ut silentio meo diuturniori impetret apud te veniam, e Brabantia et castris reduci gratuletur, his anni auspicijs tibi familiaeque tuae bene precetur, et denique me tanquam sub hasta venditum, aut si mavis sub iugum missum, aeternis tibi officijs mancipet. Vis scire, quis sit? Iam dicam. WickefortiusGa naar voetnoot1). Vale ..... Raptim, e musaeo nostro, VII Id. (7) Januar. CIƆIƆXXXVI, in urbe magna. |
|