Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1314. D. de Wilhem. (L.B.)Non diu praeivit temporis, postquam tectae sunt aedes tuae, et nescio, an abunde satis. Fidem tamen praestarunt operae, rei defuturosGa naar voetnoot5) se nunquam. Graviter et periculose aegrotante J. ArnoldiGa naar voetnoot6), a Janssenio res omnis agitur, quae ad testudines atque concamerationes hypogaeorum sit. Hodie mane audio prope fuisse, uti vapularet Janssenius. Coeperant tegere, et ob coeli injurias impediti rem expedire nequivere. Dempta vero fide ab his, cauta astutia, inter se omne consiliorum congerunt, et rem injunctam atque toties tentatam pretio indiem minui noluerunt, ac revera Janssenium oppugnarunt, indignati quod lusos se facere tentarit. Postremo aliorum persuasione perfectum, ut horum expectationi et desiderio satis sit factum. - De marchionatu judices hodie sub horam quintam sententiam diximus, etiamsi ab Ordinibus denuo nobis prohibitio sit facta sub poena nullitatisGa naar voetnoot7). Quid autem caussae sit, ut litis jam tum instructissimae et ad coronidem perductae decisionem reservare aut differre voluerint, optime assequeris ..... 28 Novb. 1635, Hagae. |
|