Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1289. D. de Wilhem. (L.B.)Ea quotidie in Principem et quosdam Ordines male dicta congeruntur, quae omnium animos permovent, sed meum cum primis. Ipsi scilicet pacis concionatores pro concione lapides et laqueos loquunturGa naar voetnoot4). Et indies deterius hoc integrascit. Domini Ordines et Curia dissimulatione remedia potius malorum, quam mala differunt. Atque hinc virulenta - violenta scripseram - illa scripta, quae ubique in Batavis excuduntur atque prostantGa naar voetnoot5), et famosi isti libelli, quorum speciem heri tibi sub vesperam misi, quod jam commodum, nisi fallor, cum DedeliiGa naar voetnoot6) et aliorum literisGa naar voetnoot7) acceperis. Nolo mihi nunc istam provinciam sumere in hac temporis inopia, ut omnia ista mala ominosa, quae scies et admirabere, ad te deferam. Unum esse necessarium indignitas rei extorquet, et e dignitate sit, et usu harum provinciarum, ut in | |
[pagina 129]
| |
ordinem redigantur, qui tam immaniter aberrant, ne non tantum hic ista licentia se ipsa fiat ferocior, sed magis ne exemplo suo excitet non unum similis libidinis scurram. Nec certius sane est aliudve salutis nostrae principium’...... Sub horam 7 d. 13 Nov. 1635. Hierbij een brief van den gezant Pauw. |
|