Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 65]
| |
1120. C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)Clarissime Hugeni, non morabor tua tempora longo sermone. Scio enim te hoc tempore, quo abitionem parat Princeps, clitellis aulicis et castrensibus plus satis onerari. Intelligentia nunc es peripatetica, quae vastissimos movet orbes, ipsa immobilis. Hybernis undique excis militem, caballos stabulis, et lixas quoque per consequens ac calones e latibulis suis, in aulae angulo positus. Si unquam antehac, iam quoque gratae fuerunt literae tuaeGa naar voetnoot2), quanquam Laconicae, ob insertam Auriacae liberalitatis syngrapham. Aristoteles meus in Categoriarum libello - meministi, opinor - ait: Substantia significat οὐδέ τι. Quod de diplomate isto verissimum est. Superiore aestate de Aliquo disseruimusGa naar voetnoot3), quae sane velitationes praeludia fuere huius felicitatis, quam pronomine isto designavimus. Non ignoro, quibus post Principem istud beneficium debeam. Sed non attinet semper iterare gratiarum actiones apud illos, qui beneficij in se, quam in alios collati, memores esse malunt. Fruar hoc beneficio quoad vivam, ut habet textus. Sed et me laudatissimus Princeps encomiasten habebit, quoad vivam. Ultra vatem agere non possum. Mortui non laudant Dominum, nec Principes. D. graphiarioGa naar voetnoot4) gratias egi pro beneficae chartae subsignatione. Verum non debebant istae gratiae intra verba stare. Rogo tribus verbis indices, quo honorario redimi soleat istiusmodi diploma. Habebo rationem honoris mei et moris aulici. Si quid a me conferri posse in filium suum putat vir amplissimus, conferam id omne liberalissime. Et iam habeat hos de conscribendo carmine aphorismos. Ubi adoleverit aetate et doctrina instillabo graviora. Cum hic esset clarissimus Honerdus meque prandio suo dignaretur, uti est facetus senex, Nihil habebimus, inquit. Quare domum reversus coëgi ocyus in pedes epigrammata aliquotGa naar voetnoot5). Et ne laevis me oculis adspicerent legationis socij, etiam illis valedixiGa naar voetnoot6). Vale, amicorum praestantissime. Proficiscere, abi quo voles, vel ultra Eburones et Tungros, sequar te animo, voto, literis. Quod si hae forte incident in hostium manus, videbunt illi inter arma poëtis otia esse, inter arma nos amare et scribere, nec metuere sibi valde a Cardinalibus Infantibus quatuor virtutum cardinalium inpraesentiarum professorem. Iterum vale et dominam de Zulechem liberosque saluta. Nobilissimo Mylio scribam crasGa naar voetnoot7). Verburchius hic est. Wickefortius Hamburgi de herciscunda haereditate cogitatGa naar voetnoot8). Raptim, Amstelod., XII May CIƆIƆCXXXV. Literis meis ad graphiarium datis ceram tuam vel linum commoda; reliqui apertas, ut legeres. |
|