Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1074. C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)Aliquando scripsimus sine epistolis, clarissime Hugeni, et obtrusimus alij alijs versus sine praefationeGa naar voetnoot2). Nec enim opus erat glossemate super moecho priore et posterioreGa naar voetnoot3), cui allegoriae tu primus occasionem dedisti. Laetor me ista arena subductum, et pertractum tuis iterum uncis in flammas aulicas, ubi cum flamma latius vagari potest poëtarum licentia. Fingunt poëtae Vulcanum - quod nomen collega meusGa naar voetnoot4) vult profectum a Tubalcain, qui fuit primus malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri, ut habet textus Genes. 4 - claudicantem, quia inaequales sunt ignium flammulae. An ob hanc causam elegeris claudicantes iambos, ubi de Vulcano dicendum fuit, nescio. Iidem poëtae fabulantur, Vulcanum ambijsse aliquando nuptias Minervae, sed repulsam passum ob Iovis morositatem. Nunc voti sui compos factus est, postquam tu Minerva esse voluisti, qui sapientiae tuae poëticae vim illi desponsasti. Sed quam initurus sis gratiam apud Venerem zelotypam, ipse videris. Scazontes isti, tum quos mihi, tum quos publicae calamitati inscripsistiGa naar voetnoot5), gravissimi sunt exactissimique. Cum illos scriberes, calamum non in atramentum, sed in ipsam Aganippen tinxisti. Ego, qui te praeeuntem sequi soleo, a claudo claudicare, ut vides, didiciGa naar voetnoot6). Pro libellis PuteanicisGa naar voetnoot7) gratis ago maximas. Debitor sum, sed expungam propediem nomina mea oratiunculâ, quam de Αἰῶνος admirandis habuiGa naar voetnoot8). Nobilissimo Mylio velim hunc libellum tradi cures, quem mihi legendum misit. Percurre; invenies epigrammata nonnulla, quae genio et acumine non carent ..... Amstelod., XXI Feb. CIƆIƆCXXXV. |
|