Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1064. Aan D. Heinsius. (K.A.)‘Nihil fabulosi fingam; foetum octimestrem ad te mitto, sed, ut vides, validum et vitalem, obstetrice dominâ DeslogesGa naar voetnoot3), matrona celebri inter Gallos et, quod ad rem facit, si illorum linguâ efferas, foemina sapiente. Mitto, inquam, Balzaci binas litteras 15 Maij ad me scriptas, 15 Januarij redditasGa naar voetnoot4). Obstruxeritne viam casusve deusve, incertus adhuc sum, sed investigabo, ratus perinde tua ac mea interesse, ut ratio constet tardioris responsi apud virum rotundissimae et, in speciem, facillimae elocutionis, sed cuius etiam familiares epistolas multo sudore condiri, probis autoribus comperi. Unde ut in par judicium de te potissimum ne impingat, curabo sciat, quam serus utrique nostrum apparuerit. Et has mihi partes deputo. Telam ipsam tibi detexendam trado; quid vero detexendam? Difflandam fortasse, ut araneae jucundum stamen, sed imbecillum, si vis venti incubuerit supra modicam. Neque adeo magnopere tibi allaborandum censeo, ut certiorem hominem facias, quam impar sit congressus Daretis cum EntelloGa naar voetnoot5). Facies, opinor, ut leonem videmus cum catello ludere, quem infra iram suam dum reponit, ostenso ungue magis quam exserto, strangulat ludibundus tamen, vel debellatum eripi ex arena patitur. Et eripietur iste quidem mea manu, si saevire coeperis eo usque ut irasci te fateare. Quod jam nunc deprecor, mi amice, et si quid asserendae veritatis, aut laxandi etiam animi gratiâ repositurus es, quaeso salvis amicitiae sacris fiat, neque is ego videar, qui commisisse magna ingenia velim, ut oblectando me invicem maledicant, neque is tu, vir maxime, qui censurae justaene an iniquae libertatem animo minus aequo feras, quam perpetuae laudis palpum, quo modestiae tuae | |
[pagina 45]
| |
quam molesti sint quotidie, qui nec tam facunde quam Balzacus assentantur, nemini aeque ac mihi notum est. Denique, si quod scripturus es, humanitate tua sic temperaveris, ut et nobilis adversarij citra controversiam egregias dotes trans errorem ipsum et calorem, quo subinde abripitur, agnoscere sentiaris, superaveris non Balzacum solum, quod in utique est tua manu, sed praeclarum quoque inter nostros virum, qui ab ipso nuper epistolâ, quam videris, humanissimâ compellatus, imperare sibi non potuit, ut immotà bile responderet, pessimo sane exemplo et ipsi Principi meo nuper, cum de nata praesenti controversia sermo esset, serio improbato. Non me fugit gloriola, quam ex conflictu ipso tecum Aristarchus nimirum noster captat, sed hanc ingenio gentis si condonas, nonne satis aliunde liquet, quam conatu avido amicitiae tuae gratiam affectet? Quantopere te veneretur, ambiat, adoret? Et, quo mihi nomine potissimum charus est, quam unanimi mecum consensu, caeterorum omnium eruditionem tuae posthabeat? Quam id argumentis adstruat veris, validis, frequentibus? Quam inter Gallos illud, qui se praestare somniant caeteris animantibus, magna libertate profiteatur? Non solam amicitiam sic meretur, sed amorem etiam, quem a tuo quidem animo nullo negotio impetrabit, nisi valde fallor. Si tamen est ut fallar, quas ego hic ululas Athenas misi aequi consule, ut profectas ab amico, cuius et affectus tibi et παρρησία non semel innotuit. Vale, vir summe, et has literas, quibus anteriores aliquot et in ijs tuas junxi, ut a primordio rem relegas, ubi commodum erit, remitte.’ Hag. Com., 20 Jan. 1635. Bericht mij, of gij dezen hebt ontvangen. Spoedig zend ik het portret van mijn vader, maar Mierevelt is zoo langzaamGa naar voetnoot1). |
|