amoveo, scriptorem utique te nihili, non nihili nuper donatorem fuisse, antiqui aeris nempe praetiosae rubiginis, cuius a nihilo aestimatio recedit, quantum ab incude distat. Sed commentum subito scribenti subit. Quid pro illis opibus exigere a me vel expectare potuisti, nisi vicariam opem? At unde illa mihi suppetere, pertinacissimis vitae vicarijs nihil sedulo curantibus, nisi illud unum, ne fiant nihili? Ergo penes me, quod et hic referrem, nihil fuit et est denique nihil; quoque certus sis in nihilum nil posse reverti, ego nihili manifestum nihil, in nihilum ecce redeo et, ut coepi, reddo nihil quae sunt verba, ago nihil quae sunt gratiae, rogo nihil, quod est frustra, nempe ut me ames, qui porro, an sit nihil quod in me amante tui desideres, apud Caffarellum disputa, amante nimium te ut nihil magis. Hagae Com., 29 Nov. 1634.
Humanissimo Wicquefortio, qui me officijs onerat et beneficijs, nihil a me dici cupio, id est salutem gratiasque verbis aulicis, quae in thesibus et antithesibus nihili ignave omisistis maximi mystae nihilistae.