Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1029. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Itane vacat, clarissime Hugeni, in castris et virginum meminisse et antiquitatum? In vernantis simul puellae laudes et decrepitae Romae obsoleta sacra diffundere spatiosissimum ingenium? Iam Annam Ultrajectinam e tenebris in lucem vocasGa naar voetnoot6), iam detrita et semesa Latij monumenta. Modo cum Evandri matre Carmenta loqueris, modo huius seculi divam alloqueris, | |
[pagina 30]
| |
quae quia nil nisi divinum sapit et scribit, hominibus nubere non vult, et deos amasios exspectat. Debebat viro docto nubere, ut mixtis tantae indolis ingenijque seminibus Apollines nobis alios Palladesque gignat. Carmen tuum, quo domicellam istam invitas, ut solem frequentius adspiciat, ejus genij est, ut notam marginalem optime mereatur. At illa, quam in penum antiquariam doctissimi Smithij scripsisti, elegiaGa naar voetnoot1), uti maioris est operae et laboris, ac argumenti luculentioris, plus me aliosque erudijt. Mirati fuimus - nec enim solus ista lego - te in castris, ubi nulli stant ordine vates, Nec domino monstrat pergula certa librum, ista scripsisse, quae antiquorum nobis ritus, mores ac sacra proprijs nominibus exhibent. Opinor te recentem a privatis Smithij discursibus illam elaboravisse. Maiestati Romanae apta verba conquisivisti. Et visus mihi fui inter veteres Quirites sine pallio ambulare, cum legerem phaleras, phialas, uncias, periammata, cymbala, seniones, lapides, genios, stylos, calices, etc. Verum cum mentionem facias ignis aeterni lampadibus contenti in sepulchris locisque ab humano usu et vita semotis, libet ex te discere causam istius aeterni ignis. An putas daemonum id factum cura et studio, ne ignis exstingueretur, et ideo sepulchris inscriptum fuisse, Diis Manibus? An credis flammulam istam haesisse in lapide asbesto sive inextinguibili, aut lino Carpasio, cuius meminit PausaniasGa naar voetnoot2)? Aut filis istiusmodi, ex quibus Plinius vidit contextas mappas, quae in ignem conjectae, non absumebanturGa naar voetnoot3)? ....................... Forte huius rei causas propius nobis aperiet D. Smithius, sedulus et pernox harum rerum scrutator. Gratulor ego rei antiquariae, quod te cultorem sui nacta tandem fuerit. Illam sapientiam non audeo dicere insaniam; ego aliquando insanivi. lam lampades istas et ellychnia, in quibus arserunt ignes aeterni et Vestales trado alijs. Imperiales maioris facio, quibus olus emitur et vini sextarius, quam aeruginosos istos et lividos nummos. Repperi adhuc istius monetae veteris aliquos in meis capsulis et plenis aranearum sacculis, quos tibi mitto, ut tui sint. Si haberem Otthonem aeneum, non mitterem, nam qui genuinus est, aliquot millibus florenorum apud huius artis candidatos aestimari solet. En quo dementia cives Perduxit miserosGa naar voetnoot4). Cum huc veneris, apud D. Wickefortium non Roman solum omnem et stantes in curribus Imperatores videbis ingenti serie, sed et Graeciam universam, Philippos, Alexandros, Seleucos, Ptolemaeos, Lysimachos pluresque cornigeros duces, quantivis precij nummos. Vale, virorum summe, et me ama. Nobilissimum Mylium, clarissimumque HonerdumGa naar voetnoot5), ubi feret occasio, a me saluta. Amstelod., XV Cal. Nov. (= 18 Oct.) CIƆIƆXXXIV. |
|