Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend939. J. SmithiusGa naar voetnoot3). (L.B.)Vix D. MartiniusGa naar voetnoot4) sub excursiuncula hac mihi valedixerat, cum indiculus forte ab amicis Amstelodamo ad me mittitur rerum a D.re PaludanoGa naar voetnoot5), Enchusanorum dum viveret medico, operose congestarum, quas haeredes ad Calendas Augusti mensis proximas auctionabuntur. Exspectabam ego plenum ordinum numerorumque τῶν ϰειμηλίων indicem, ut scirem, num antiquaria supellex, levi mihi oculo, nec satis visa, quae bonam partem Noviomagi eruta est, einsmodi sit, cui me spectatorem aut licitatorem inferre debeam, sed paucos tantum rerum titulos inveni, atque inter illos unum armorum variarum nationum. Ut arma legi, in mentem mihi venit heros ille, qui te praesente apud me in arma Romanorum inquirebat. Scis quid velim? An illic forte sit, quod illum armorum arbitrum afficiat? Memorem, puto, moneo, et lucem soli foeneror. Sed tua benevolentia, multis mihi experimentis abunde testata, ut hanc mihi confidentiam ingessit, ita eadem huius suggestionis gratiam spero faciet. De WissenianisGa naar voetnoot6), quae jam paulo quam pridem remissius urgeo, nullum ab aliquo retro tempore nuncium, neque ad litteras meas responsum accepi. Quando certi quid erit, eius te mox participem faciam .... Noviomagi, 17/27 Jun. Ao 1634. |
|