Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend889. C. BarlaeusGa naar voetnoot6). (L.B.)Mitto exemplaria aliquot orationis, quam de Re habuiGa naar voetnoot7). De nihilo privatim tecum mihi fuit sermo. De re verba feci publice. Interdum seria, interdum jocosa loquor. Talis sum; non possum semper severus esse et tetricus. Quid dicebat Martialis Sophronisco, viro semper graviGa naar voetnoot8)?
Tanta tibi est oris gravitas, Sophronisce, severi,
Ut mirer, fieri te potuisse patrem.
| |
[pagina 452]
| |
Jam totum me habent poemata tua, ex Anglico translataGa naar voetnoot1). Stupeo ad autorem, stupeo ad interpretem. Fateor, nihil me in amoribus legisse unquam istis commentis et acuminibus par, vel secundum. Et tanta tu felicitate transtulisti, ut videantur apud te nata. Quam est divina et stupenda illa ad pulicem allusio, quam suavis, quam ἐνεργητιϰῄ. Cum Somnium lego, cum Ἔϰστασιν, rapior extra me. Et tergeminus ille Coroebus me pene fecerat quartum. Conatus fui latino epigrammate vertere; non potui. Fateor, deesse linguae latinae ista acumina et argutias, et hac parte Belgicum sermonem praestare. Exclamo admirabundus: Huccine mortalis progressa potentia curae? Nescio, an tu elegantiae aliquid addideris, an par sit verborum et phrasium emphasis in Anglico. Opinor ectypon tuum praestare prototypo. Ubi legero saepius et legendo animum explevero, reddam Domino BaeckioGa naar voetnoot2), affini D. Hoofdij. Is mihi tradidit, et a me chartas tuas et coeleste illud depositum repetet. Exemplaria rogo per famulum cura deferri ad eos, quibus inscripsi. Vale, vir summe et αἰὲν ἀριστεύων. Raptim. XXIX Mart. CIƆIƆCXXXIV. |
|