Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend861. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Nihil habeo quod scribam, clarissime Hugeni, nisi hoc sit aliquid scribere, de Nihilo scribere. Nihil habet, quod aestimet Stoicus, praeter solam virtutem, cum nihil sit ab omni parte beatum, praeter illam ipsam. Nihil in pera sua invenit cynicus, praeter cicerem et lentem. Nihil habet, quod mordeat aut naso suspendat, quando Atheniensibus vacat sapere. Nihil loquitur Pythagoricus ante praescriptos silentio annos. Nihil veneratur Peripateticus, nisi honestum et quod honesto usui, vel ornamento est. Ex nihilo, ait idem, nihil fieri et in nihilum nil posse reverti. Nihil dicit moveri Melissus; nihil verum esse, aut magis hoc quam illud, Pyrrho, | |
[pagina 439]
| |
Stilpo, Protagoras. Nihil esse multum, mordicus tenet Parmenides, cui omnia unum sunt. Hoc unum se scire ait Socrates, quod nihil sciat. Et hoc Socraticum est: nihil in rebus humanis admirari. Illud Epicureum est, nihil Deos curare, nec rerum nostrarum satagere tranquillas mentes. Nos, qui hic in terrae punctulo belligeramus, litigamus, contendimus, res nihili sumus, et quoties ob puncti portiunculam totis castris concurrimus, nihil vicimus, nihil perdidimus. Quoties magno conatu magnas nugas agimus, nihil agimus. Quoties stolidis votis prostituimus spes nostras, lucramur nihil. Silent compita, fora, tostrinae, cum Caesar ac Suecus agunt nihil; cum aureos montes promittunt vicini, ac mittunt nihil; cum a Rege suo expectat Brabantus molle responsum, et ille respondet nihil; cum nos Batavi de inducijs loquimur, et hactenus concludimus nihil; cum fugati sedibus suis episcopi, quo se ulciscantur, habent nihil. Quid scribit Urbanus PontifexGa naar voetnoot1), Italorum vatum optimus? Nihil. Quid promovet in suis adversus Empiricum disputationibus Barlaeus tuus? Nihil. Quid Coloniae nuper positus amicus scripsit Van der BurchiusGa naar voetnoot2)? Nihil. Quid in arenis Velavicis tanta indoel dignum cogitat BrosterhuysiusGa naar voetnoot3)? Nihil. Haec omnia cum dixi, nolite offendi, amici ac viri graves, quia dixi Nihil. At tu, qui tribus liberis masculis iam annumeras quartum, Hugeni clarissime, aliquid numeras, nempe animal bipes, sine plumis, capite erecto, latis unguibus, nocte canens, sed luce vorans. Cogita, quid aliquando scripserimGa naar voetnoot4): At cum septemvir fueris, vel forte decemvir, Inter numeros dierum criticos, quaternarius est, nec index omnino bonus, nec omnino malus, sed medij generis, quem indicem vocant medici. Dabo aphorismum Hippocraticum: Quartus est index septimi, non diei, uti hactenus interpretati sumus, sed filij. Placetne interpretatio? Num possibilem putas sensum? Est aliquid, quod in aurem tibi dictum velim. Nihil de vicarijs audisGa naar voetnoot5)? Nihil in illos possunt fatorum iura? Nisi vir bonus essem, optarem aliquem inter illos Protesilaum esse, aut Elpenora. Iam, per me licet, fruges comedant, et libent munera Bacchi. Hoc si quando desinat aliquis ϑνητῶν facere, surrogari cuperet nihili scriptor. Vale, vir summe, cum uxore et liberis, et sero praeteritum illud recita: amavi. E musaeo nostro, VII Id. (= 7) Januar. Anno CIƆIƆCXXXIV. |
|