Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend845. P. Cunaeus. (R.A.)Literas tuas ante aliquot dies ex castris ad me scriptasGa naar voetnoot2) tradidit mihi iuvenis natalibus atque indole eximius Fridericus Dorpius, quibus perhumaniter id a me petis, quod, ut iure tuo imperare mihi poteras, ita ego etiam sponte nullius rogatu facere soleo. Quid enim est, cur non libens ope consilioque sublevem eum, qui praeclara omnia in spe habet, et honesto ardore in eas artes fertur, ex quibus ad familiae splendorem vera nominis atque existimationis accedit dignitas? Ego vero polliceri tibi audeo, quidquid apud me est, quod prodesse optimis eius conatibus possit, id illi promptum et paratum apud me fore. Scio equidem in his, qui ea domo et fortuna nati sunt, rarum esse, ut bonae menti vacare, literasque nostras et iuris ac legum studia sequi velint, vel a longinquo. Sed eo magis annitendum mihi fuit, ut praestantem hanc indolem, his disciplinis deditam, impense amplecterer. Neque vero is sum, qui existimem aliquid eo nomine mihi deberi. Quotiescunque enim id facio, non id gratiae apponi volo, sed totum hoc moribus meis tribuo, neque aliud eius rei habeo pretium, nisi fecisse. Caetera, quae literis tuis continentur, benivolentiam in me tuam omni ex parte significant. Nihil circuitione utar, vir nobilissime. Statim ut ea vidi, piguit memet ipsum mei puduitque, qui tibi, summa et inusitata eruditione atque alijs plurimis illustribus virtutibus praedito, ad quas te excellens natura tua armavit, nunquam hactenus observantiam meam ullo officij genere testatus sim. Quod igitur superest, omnino in posterum nomen meum profitebor inter eos, qui te colunt, atque adeo efficiam hercle, ut te decus eruditorum esse et nunc intelligant homines; et in posterum memoria teneant. Nihil porro insolenter faciam, neque te rogabo, ut animum eum erga me retineas, quem habere coepisti; neque enim fieri poterit, ut desciscas ab humanitate tua, aut ipse te retexas. Vale. Lugduni Batavorum, 12 Novembr. 1633. |
|