Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend821. G. Wendelinus. (L.B.)Neque amici te fefellerunt, vir nobilissime, ut non illas acceperim iamdudum, quas ad te Golius de latitudine Byzantij dederat, et immaniter fefellisti me tu, qui sollicitudine tam improbâ literaria mea ludicra supra ipsa summa rerum seria tam sedulo extulisti, nisi quia nihil mediocriter curare Constantis est, Hugenii est. Quanti vero mihi sit pactiliter satis conspirans Golij ratio cum Hagae vestri diligentiaGa naar voetnoot4), de publico rescies propediem, cum apologiam per te ipsum quoque promotam leges. Interim vero, quod Ill.mum Principem tuum scripsi ArausiensemGa naar voetnoot5), si fortean miraberis, scito ante hunc mensem, dum Vesontione in Burgundiâ foditur, erutum esse lapidem, cuius exemplar transmissum est ad Chiffletium, Serenissimi Infantis medicumGa naar voetnoot6). In eo Arausiensis vocabulum totidem istis literis exaratum est, ut posthac torquere se desinant eruditi, qui ad Arausicensis, Arausicani, Auraici, Auriaci et putida id genus vocabula nauseant, quae de Arausionis etymo non satis agnoscunt ..... Hercâ, Idibus (13) Sept. 1633. |
|