Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend765. C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (L.B.)Intellexi ex praestantissimo viro D. Van der Burch, desiderari scriptorem, qui res superiore anno ab Illustrissimo Principe fortiter et feliciter gestas seculo huic et posteritati donet. Quod ut fiat, arbitror necessarium prorsus esse, ne tanta facinora nesciant ij, quorum bono illa suscepta et perfecta sunt. Me quod attinet, istiusmodi iam spartam nactus sum, quae totum hominem requirit, quae lectionibus cum publicis, tum privatis, necnon disputationibus et edolandis studiosorum ingenijs adeo me fatigat, ut vix in ullum amoenioris studij diverticulum me deflectere sinat. Etiam interpellationes amicorum hic loci eas horas suffurantur, quas magis serijs meditationibus impendi cuperem. Quod si Atlantis est, humeros prius suos explorare, priusquam eos coelo fulciendo commodet, sane sentio ego, quam sim isti oneri impar. Mediocre carmen pangimus, at historici laudem plane refugio. Prudentia hic opus et stylo ad istas res idoneo, et hoc cavendum, ne poëtam in historia agnoscas, quod Floro multis in locis contigit. Etiam aliorum exemplo didici, quam difficile sit res gestas gravi oratione enarrare assuetis canere. Et quis ego, qui istiusmodi argumentum tractare audeam delicato hoc seculo, quod vel ob leviter prave sectam dictionem stomachaturGa naar voetnoot3). Si lectorum curiositati satisfacere non potuit ingens illud aevi nostri lumen, quod optime nostiGa naar voetnoot4), egone famae periculum subibo in eadem arena? Aut haberi cupiam is, qui exactius aliquid se scribere posse confidat? Non est cuiusvis viri Jovem effingere, aut cuiusvis Principe tanto digna scribere. Loquor ingenue, non haec mihi vis, nec tantarum rerum capax animus. Mihi nulla rura, ut ad Horatij verba alludam, et spiritum Latiae tenuem Camoenae Parca non mendax deditGa naar voetnoot5). Hoc summi numinis demenso contentus, statuo me meo pede metiri. Non omnibus omnia dederunt dij, alijs πολεμήια ἔργα, alijs ϰιϑ;αρήν et ἀοιδὴν concessereGa naar voetnoot6). Petijt olim a Flacco Agrippa, ut sua et Caesaris bella | |
[pagina 396]
| |
scriberet, sed excusavit se prudenter Flaccus oda illaGa naar voetnoot1), cui initium: Scriberis Vario fortis, etc. Quanto magis nobis dicendum, vir magne, nec gravem Certe alium vocat iste labor, cui pectore pleno delluit historicae felix opulentia venae. Non deero meis partibus, sive induciae belli portas claudent, sive eas claudi nolet Federati Belgij sub bellicoso Principe felicitas. Vale, vir summe, et hanc meam ταπείνωσιν boni consule. Amstelod., IV Non. (4) Martij CIƆIƆCXXXIII. |
|