Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 381]
| |
743. G. Wendelinus. (L.B.)Quod postremum te affatus, vir nobilissime, magno serio commendabam, ut Loxiae meiGa naar voetnoot1) de integro recudendi pars esse velles, subministratâ alicunde Byzantij latitudine ad scrupulosas minutias, et quas ego odoratus sum, grad. 43.18.′45″, ut Pera sit in 43.19′, sive id adeo ab ipsomet illic legato vestroGa naar voetnoot2) arcesseres, hoc vero idem nunc impensius aliquanto postulo, et per eum qui hasce tibi deferet, quid eius vel curatum sit, vel curari coeperit, transmitti rogo. Fors erit etiam, ut in orbis terrarum compendio, Batavicâ illâ vestrâ, sint qui curiositati huic tibi facient satis, si iubeas, ac tanto bono quam primum mactes sideralem disciplinam, ab hoc fundamento moliendam ..... Hercâ, XI Cal. Ianuar. (= 22 Dec.) 1632. |
|