Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend689. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5). (K.A.)Perquam sero redditae mihi fuere, quas ad me literas dedisti sub finem mensis MaijGa naar voetnoot6). Hanc primam silentij mei, non socordiae, caussam admitte; proximam, quod in expeditione eramus et, ut magnorum itinerum molestiam demas, negotijs tum vero districtissimi; tertia est, quod erepta mihi pro tempore spe ocij ac secessus, occultas notas, quas commendaveras, alij investigandas tradidi, qui, diebus plusculis insumptis, tandem cassi laboris fructum desperationem | |
[pagina 355]
| |
retulit; ille quidem interea mathematicorum, quos novisse mihi contigit, longe summus et harum rerum peritissimus, ut jam pronunciare non verear in Belgio non extare, qui hanc rem effectam daturus sit. Mihi certe post Albertum GirardumGa naar voetnoot1) - hoc viro non obscurum nomen est - ἐν ἀδυνάτοις est, et fateor, quibus ille frustra insudavit, a me ne tentata fuisse. Inter culpas hoc si refers latas aut levissimas, ecce quo sarciri partim possit et constare Regi magno, quam non segnes Batavi inservire commodis ipsius, id est reipublicae Christianae, studeamus. Epistolae sunt BavariGa naar voetnoot2) ad Electorem ColoniensemGa naar voetnoot3) et Archiducem Isabellam, quarum autographa illa, et suis etiam notis involuta, meo labore hactenus explicata est, ut alphabetum, quod vides, extrui potuerit. Persequendi caetera cum nec otium mihi sit, nec temere cuiquam aperienda putem, quorum tua maxime, vir amplissime, et summi regum interest, omnia sic affecta partim curae porro tuae committo. Non restant nisi speciales aliquot characteres, quorum singuli sua quaedam verba tegunt, et ex filo dictionis passim aut sensu interpretem ipsi adjuvabunt. Epistola si non gravis momenti est, operae pretium est novas hostium deprehendisse, quarum fortasse alias uberior fructus extabit. In castris ad Mosae Trajectum, 6 Id. Quintil. (= 10 Juli) CIƆIƆCXXXII. Dum scribendi finem facio, ambigere coepi, an non ijdem isti characteres sint, quorum pridem me interpretem Hagae habuisti, nec satis certus sum, an secundo frustra allaboraverim. |
|