Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend588. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (K.A.)Si vero vaticinatus est vetus vates, ὅτι εἷς ἀνὴρ ϰρείσσων γυναιϰῶν μυρίων narro tibi tantum non justum exercitum rempublicam mihi debere et uxori ter μυριοτόϰῳ, quae compendio marem tertium ante biduum enixa est. Iterum vide, quocum tibi negotium sit Asello, seu bipede, seu quadrupede, seu marino, σπερμολόγῳ utique et nihil minus quam silentiario, quasi non satis prodigij nunc, ut olim, sit, Asinos loqui, nisi et garruli fiant. Etenim, ole quid ad te trium liberorum jus adepti aulici, necne simus. At cum Asello, inquam, altero luctaris et, ne ultra dubites, ecquid genethliaci, Barlaee, pangis in triumviratu meo? Si negas, patior; si facis et vales, bene est; ego quidem valeo. Hag. Com., 17 Cal. Apr. (= 16 Maart) CIƆIƆXXXI. |
|