Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend474. C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)Undique dum querulae rumpunt arbusta cicadaeGa naar voetnoot4), etiam mihi interstrependum fuit. Hylas est, quem canimus, nulli non dictus puer. Et si quam maxime silere voluissem, non potui per amicorum et preces et imperia. Qui enim antehac ultro liberalis fui in depraedicandis heroum virtutibus, velut debito quodam me obstrinxisse videor idem in posterum factitandi. Nec tamen illibenter feci id, quod feci, et publicis votis adiunxi non invitus benevoli in patriam animi testificationem. Iam septimanae sunt quinque et ultra, ex quo inter praelum et manus meas haesit hic libellusGa naar voetnoot5), maxime ob adversam valetudinem et hypochondriacum πάϑος, quo subinde vexor. Decreveram historica narratione prosequi res gestas obsidionis istius. Verum mutavi consilium gravibus de causis, veritus, ne idem mihi contingeret, quod Marsyae apud Ovidium. Satius itaque putavi, si meo me modulo metirer, et intra septa carminum starem. Praemisi panegyrici aliquid, quod ex ijs, quae historiae meae hic illic insperseram, contexui. Sequitur poema, in quo praeter alia prolixitas mihi displicet. Nisi sufflaminassem furorem meum, altera parte auctius prodijsset. Abrupi multa, in quibus luxuriari potuisset vatis ingenium. Utinam ab A.T. impetrare possem, ut Principi Auriaco exemplar a me offerre dignetur. Ego hoc in maximis tuis erga me meritis reponam. Nulli inscribere praeter morem videbatur, alteri praeterquam Principi nefas, utpote cuius ἴδιον πρᾶγμα fuit urbis istius expugnatio. Jam Musas, Apollinem, Minervam cum toto Helicone valere jubeo. Furori bellico finem si non imponet Sylvaducis, imponet saltem furori meo, et si non desinent Martem lacessere Batavi, ego posthac desinam Phoebo gravis esse. Ultima Apollinei fuerit mihi Sylva laboris meta. - Exemplar Principi dictum ex veste cognosces, A. Tuae ex inscriptione. Addidi exemplar ad Praesidem CromhoutiumGa naar voetnoot6), HonerdumGa naar voetnoot7) et SchottumGa naar voetnoot8), consiliarios, uti et ad D. Catsium. | |
[pagina 270]
| |
In ijs deferendis, quaeso, famuli tui operam mihi commoda. Vale, amplissime, doctissime, humanissimeque Hugeni, et de studijs meis, quod fecisti hactenus, benigne iudica. Raptim, e musaeo nostro. Lugd. Bat., XII Nov. CIƆIƆCXXIX. |
|