Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend465. C. BarlaeusGa naar voetnoot6). (L.B.)Sequor applausu victorem, Nobilissime Hugeni, et qua praeit fortiter agendo Auriacus, subeo pone encomiastes. Victoriam captae VesaliaeGa naar voetnoot7), summo patriae discrimine, nobis indusit Deus Opt. Max., sed plane ὡς ἀπὸ μηχανῆς. Errorem et negligentiam nostrorum correxit | |
[pagina 267]
| |
maior hostium error. Discimus utrique, neminem celerius opprimi, quam qui nihil timet, et parvis momentis in bello magnos casus intercedere. Epinicium hocGa naar voetnoot1) pari me celeritate credas scripsisse, qua Vesaliam cepimus. Nec patiebatur praeceps gaudium, ut vel prolixius scriberem, vel elaboratius. Et quia vis, ut compotem te eorum faciam, quae scripturienti calamo excidunt, audeo et hoc opusculum calida incude properatum iudicio tuo submittere. Habent tibicines in tibiarum inflatione suum ἐνδόσιμον, et proëmium suum oratores. Forte et haec maioris triumphi, quem votis omnes praecepimus, praeludia erunt. Exemplaria ijs distribue, quos iudicabis a patria, a studijs, a me minime aversos. Vale, vir maxime, et Martios cantus, si isthic licet, Apollineis dilue. Lugd. Bat., III Non. (3) Sept. CIƆIƆCXXIX. |
|