Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend450. C. BarlaeusGa naar voetnoot7). (L.B.)Est quod in aurem tibi dictum velim. Si Principis coepta fortunaverit Deus Opt. Max., in animum induxi, historiam tam famosae obsidionis scripto consignare. At non possum sine tua aliorumque ope, quos non dubito in fastos referre ea, quae indies illic geruntur. Si isti provinciae me idoneum judicas, fac ut aliquando eorum fiam compos, quibus institutum opus adornem. Multa indies ex levi auditione habemus, sed ijs fidem historiae non ausim superstruere. Quos mitto versiculosGa naar voetnoot8), mitto tibi, quem aequum nugarum mearum aestimatorem esse novi. Quid si pro Principe respondeasGa naar voetnoot9)? Superciliosum lectorem deprecor. Legat Van der Burchius noster; etiam, si istic adhuc sit, non detrectam judicium consulis Van der DussenGa naar voetnoot10), viri mei amantis- | |
[pagina 261]
| |
simi et studiosissimi. Volui castrenses tuas curas et bellorum taedia jucunda lectione diffundere ..... Institutum illud meum de conscribenda historia nolim dispalescere. 3 Jul. CIƆIƆCXXIX. |
|