Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend438. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Juvenem istum, amplissime Hugeni, coram vides, quem non ita pridem tibi commendaveram litteris ea lingua exaratis, qua primos nostros parentes locutos fuisse, magno opere contendit Goropius BecanusGa naar voetnoot5); qua Claudius Civilis Batavos bellaturientes olim affatus fuit; addo, ea lingua, pro cuius dignitate erudito aliquando Sermone adversus me disseruistiGa naar voetnoot6); qua exercuisti CapnemGa naar voetnoot7), responsantes amicos fatigasti, et amantium stolidos mores perstrinxisti. Quod noto, ne me absque ratione scribendi genus mutasse existimes, aut minus ex dignitate professoria esse credas, Batavûm lingua loqui. Sed ne meam potius, quam adolescentis causam apud te agam, pergo eundem, vir humannissime, tibi commendare a parentibus, indole, virtute et matheseos peritia. Non vereor in illo, ne, quod in commendandis amicis advertendum monet vafer Flaccus: Incutiant aliena mihi peccata pudoremGa naar voetnoot8). Nec indignum est eius votum, quod bonorum favore excipiatur; nec tam ampla vox summa, ut improbum sit suffragari. Modo inter eos sit, qui, quoad sub pellibus tentorijsque vivitur, ἀλλότριον βίοτον νήποινον ἔδουσιGa naar voetnoot9), qua periphasi suaviter eos designat Homerus, qui aliena quadra vivunt. Hactenus in imbellibus folijs, in inglorio pulvere, longe extra teli jactum, propugnacula, arces, fossas, loricas, munitionum cornua delineavit, et Pergama tota exiguo spatio inclusit. Iam ipsas terras, quibus Hispanus incubat, radio metiri gestit, ipsos aggeres Vestamque hosti obijcere, moles artificio exstruere, et abstractas hactenus a materia cogitationes ad materiam usumque transferre. Et forte hunc quoque custodem patriae di genuerunt. Ita dum aliorum consilio, aliorum armis, aliorum arte arcetur hostis, nobis securis esse licebit, et in Parnasso obdormiscere. Quae officia adolescenti et praestitisti | |
[pagina 256]
| |
iam et praestiturus es, ego in maximis tuis erga me meritis reponam. Notus mihi est de nomine et fama architectus ille castrensis - non potui commodiorem vocem comminisci, utcunque laboraverim - Van den Bosschius, ad quem ut viam aditumque praestruas adolescenti, obnixe rogo, aut quid agendum illi porro sit, praescribas. Quam vellem ad vos saepius excurrere, sed prohibent quotidianae et privatae lectiones, quae pene solidum mihi diem adimunt et maximis me laboribus enecant ac mactant; quinque aut sex horas quotidie mihi clamandum est et volvendum hoc saxum, donec propitius aliquis deus mihi occinat illud Bilbilici poetae in ludimagistrumGa naar voetnoot1): Vis ... quantumGa naar voetnoot2) Doctoris medicinae titulum soli ambitioni dono et donavi hactenus. Ad exequias enim et funera vocatus, audio superbam istam recitationem: Caspar Barlaeus, Doctor in de medicine. Vale, Hugeni amplissime et doctissime, cum uxore et filiolo. Te omnibus bonis augeat ille, a quo omne bonum. E musaeo nostro, XVI Mart. CIƆIƆCXXIX. |
|