Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend419. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Mitto sacra, ut redimam profana; vereor enim, ne si diutius sileam, usucapionis erga me iure utaris, et actionem tibi arroges in rem directam. Nec enim iam, quod olim, allegare licet, sola bona Italica usucapi, l. un. pr. mancipi nec mancipi, cum ex iure hodierno omnes res corporales usucapiantur. Nisi illud usucapionis ius tibi evertat, quod rem detineas commercio exemtam, carmina et litteras, quae sacris et religiosis rebus annumeranda meo quidem iudicio existimo. Adde et hoc, quod bona fide usucapere non possis, cum non ignores rem esse alienam, l. 32. § 1. hic l. 21. C. de furt. Quare coeptam - ut videtur - praescriptionem interpello, non naturaliter, sed civiliter, litem contestando, intra statuta tempora, ne ab agendo excludar, et post immemorialem usucapionem repetundarum iure excidam. Miseram istum chartarum fasciculum commodato, cuius proprium hoc esse scis, ut res restituatur, et quidem eadem specie, cui par. hic. Vult. 1. Jurisp. 32, et quidem non deterior, l. 3. § 1. hic. Unde cum adversus commodatarium mihi actio sit, rem integram, nec deterioratam - hi flosculi sunt vestri - mihi restitui peto; aut re peremta aestimationem praestari volo. Nec video, quid regerere possis, cum a re commodata prohibitus non sis, nec damnum ex vitiosa re scienter commodata senseris, quod | |
[pagina 247]
| |
sciam. Nisi forte aut aulae curas pro impedimentis allegare voles, aut damnum interpreteris, quod chartas istas meas volvendo bonas horas perdideris. Sed hanc rem iudicis arbitrio permittamus. Nunc ad sacra illa revertor, cujus mentionem injeci. Habes, mi Hugeni, Hymnum meum in ChristumGa naar voetnoot1), non poeseos, sed sinceri erga Christianam religionem affectus specimen. In eo Servatoris nostri laudes pio encomio exequor, quanquam qui possim digne, cum in mysteria illa introspicientes Angeli stupeant. Ab aeternitate ejus exorsus, ad creationis opus descendo, cum omnia per ipsum facta sint, quae facta sunt. Hinc federis gratiosi cum homine lapso initi sequestrum et mediatorem intueor. Post haec universae legis et ceremoniarum colophona, et prophetarum oraculis designatum. Tandem Deum in carne conspicuum cano, vagientem, pauperem, fugientem, docentem, miraculis operibusque potentem, in cruce passum, a morte reducem, gloriose coelos repetentem, ecclesiae rectorem et, in quo desino, venturum vivorum et mortuorum judicem. Si non docta, si non poetica, dixi pia. Dixi ex devota sacris mente, dixi, ut cantu persuadeam, quae apud populum aliquando gravi oratione disserui. Dixi, non in gratiam partium harum vel illarum, sed piorum et Christianorum omnium. Caruit Christi tunica futura, et meum carmen dissutae, pro dolor, pacis vocibus. Vale, Hugeni praestantissime, et in epistolam hanc juridico-theologicam quadrare puta illud magni vatis: Humano capitiGa naar voetnoot2), caet., aut Delphinum silvis appingit, fluctibus aprumGa naar voetnoot3). Lugd. Bat., Id. (9) Jan. CIƆIƆCXXIX. |
|