Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend401. C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (L.B.)Non iam te Equitem Britannum, Constantine Hugeni, non summi Principis secretarium, non Caesarei iuris consultum, non Pieridum alumnum compello. Nobilitatis, doctrinae, magnanimitatis, omnisque praeterea heroicae virtutis appellatione minor es, qui summa ista fastidire coepisti. Tot apud me dignitatibus excidisti, tot amisisti titulos, tot honorum et laudum nomina detrivit perlatum hesterno die ad me de te studijsque tuis nuncium. Itane manus illas profanare audes, quibus principum responsa expedis? profanare oculos, Barlaeae tuae illices? profanare genua, quae regibus flexisti? pedes, quibus tot aulas conscendisti? digitos, nobilioris et perennantis calami directores? membra omnia, ad splendorein Gratiarum et Musarum lepores ac delitias comparata? Quae haec rerum nova facies? quae stupenda metamorphosis? Non ita me versus Lycaon, non lapidescens Niobe, non latrans Hecuba, non virescens Daphne afficit, uti Hugenius τὰ ξύλα τορνεύωνGa naar voetnoot3). In olores, serpentes, flumina, pisces, montes ipsos mutatos homines legi. Iureconsultum in operarium, equitem in sedentarium, secretarium in opificem, nobilem in mechanicum, poëtam et praestantissimorum carminum fabrum in fabrum lignarium, in tornionem, vel toreutam - hoc artis proprium nomen est - mutatum nunquam legi. O tempora, o mores. Quam verum illud satyrici: Si fortuna volet, fies de Consule Rhetor. Nisi non tam fortunae hoc ipsum, quam rationi adscriptum voles. Studio enim mihi videris aut illustre vitae genus cum vulgari hoc ac ignobili mutasse, aut maxime disparata vivendi genera, ut mirabilior habearis, in te consociasse. Ergo, cum vis, ad aulae te mores curasque componis; cum vis, turbam Remi sequeris; cum vis, quantivis es precij; cum vis, nullius; iam nobilium ordini, iam plebeio insertus; iam otiorum, iam laborum amans; iam honorabilis, iam mercenario similis. Inopinatum erat Judaeis Saulum inter proplietas furere. Mihi inopinatum magis, Hugenium asciam, scalprum, dolabram tractare. Stratonicus citharaedus regi Ptolomaeo aliena a regno tractanti respondit: alia res sceptrum, alia plectrum. Quam ego verius dixerim tibi: alia, o Constantine, res plectrum, alia scalprum et tornus. Etiam in te quadrat proverbium illud: οṀὸὲν πρṸς ἔπος; dixissem pene et illud in te quadrare: οὐδὲν πρṀς τὴν χορδὴν, nisi expensis propius artis tuae utensilibus comperissem, circa chordam te quam maxime versari, et quidem, quod in vitio positum est, eandem. De Silenis Alcibiadis audivisti. Imagunculae erant, quae clausae ridiculam tibicini speciem exhibebant, apertae numen aliquod ostendebant, ut artem scalptoris gratiorem jocosus faceret error. Tu quoque domi clausus, et in aedium tuarum fastigio delitescens, imaginem tuis exhibes restiarij et vascularij. Sed dum apertis foribus | |
[pagina 235]
| |
populo te Principique tuo ostendis, gratior illustriorque exis. Sed quam miror istam partim restiariam, partim lignariam artem placuisse homini ad bonum publicum nato et educato. Si aerarius faber aes Corinthiacum pulsares, non eruditionis solum tuae virtutumque, sed et tam clarae et sonorae artis strepitu vicos compitaque impleres. Si architectonicam selegisses, minus alienam a politicae studijs elegisses, cum hanc architectonicam metaphorica appellatione indigetet Aristoteles in Ethicis ad NicomachumGa naar voetnoot1). Si cyclopicam, scutum Principi tuo fabricare posses, quale Aeneae fecit Vulcanus, bellorum nostrorum et tot triumphorum imaginibus coelatum. Si figulus esses, pro te in promptu foret allegare regis Agathoclis patrem. Jam vero, quo nomine hoc genus artificij laudem, nescio. Laconem quendam, cum Lampen Aeginetam laudari audivisset, quod praedives esset et multorum navigiorum dominus, respondisse ferunt: non moror felicitatem ex funibus pendentem, Nee ego tuam istam artem a funibus superne et inferno pendentem. Quid? quod nullam tibi ac nomini tuo dissimilem magis noverim. Non stas artifex, sed sedes; non constas tibi, Constantine, sed in perpetuo motu, Ixionis instar, coelum inter terrasque, manus, pedes, brachia moves et libras. Verum, ne et hic, quod regerant, scepticis deesse putes, dicam ea, quae pro tua arte adduci ab illis possunt. Illorum hoc foret pronunciatum probabile: Non minus laudabiles, quam vituperabiles esse torneutas, vel ob hoc: quod res scibilis credatur, mutare quadrata rotundis, omnes autem homines naturâ scire desiderent; vel ob hoc: quod generosiores animae motu, uti illi, gaudeant; vel ob hoc: quod ipsam hominis animam Cicero ἐνδελέχειαν, sive perpetuam motionem definiat; vel ob hoc, ut cum Horatio moneant, male tornatos incudi reddere versusGa naar voetnoot2); vel ob hoc, ut eruditissima Martialis epigrammataGa naar voetnoot3) de phiala subtilissimà Paulli et Rufi mereantur; vel ob hoc, quod hominis doctrina, moribusque imbuendi methodum exhibeant. Uti enim rude lignum securi primum resecant, mox dolabra levigant, denique tornando subtilissimis gyris perficiunt et efformant, ita hominem resectis barbariae ac vitiorum nodis, sensim magis magisque accuratiore disciplina expoliendum docent. Addam plura. Vel ob hoc, quod equitibus analogos motus edant, dum ligno suo suppedaneo artificiose inequitant, et minus obsequentem illum equum iteratis pressionibus, velut calcaribus, fodiant; vel ob hoc denique - ne quid dicam ἀπροςδιόνυσον - quia crateres scyphosque formant, quibus Dij hominesque πίνουσιν αἴϑοπα οἶνον. Vale, Hugeni delectissime, et haec soli tibi scripta puta. Quin, si ita visum tibi, lecta inter nos pereant. D. Brosterhuysio hanc ingenij mei lasciviam imputa. Is enim ad illa tua sacra admissus, vastum tuum et omnis disciplinae artisque capax ingenium in occulto latere passus non fuit. - Ne vero me iocularia solum meditari existimes, scripsi his ferijs canicularibus Hymnum in Christum ad Christianissimum RegemGa naar voetnoot4), versibus heroicis pene nongentis. Verum cum intempestivum videatur Regi bellis implicito pacis authorem obtrudere, editionem in aliud tempus differam. Nisi quid tu, summe virorum, dissentias. Iterum vale, et uxori tuae dilectissimae a me salutem. Quid puer Ascanius, superatne ac vescitur aura aethereaGa naar voetnoot5)? Lugd. Bat., IV Calend, Sept. (= 29 Aug.) CIƆIƆCXXVIII. |
|