Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend357. C. BarlaeusGa naar voetnoot7). (L.B.)Bacchum olim antiquitas laetitiae datorem dixit, ego te; adeo beneficium beneficio, gaudium gaudio cumulas, ut iam de mutando foro cogitem, cum subductis rationibus meis non videam, qua me via tuo aere extricem. Unum dicam, cum Aeschine meipsum offero, pene dixissem, vernam, imo mediastinum, nisi, quae tua est humanitas, manumittendos esse putes poëtas, vel propter mediocre ingenium. Quod si nolis, age, pedes Romanorum more creta alba nota, vel aurem mihi pertunde Hebraeorum ritu, ut me non mei amplius, sed tui juris esse publice constet. Illustrissimum Carletonum intra biduum aut triduum scazonte compellabo, eique adventum in | |
[pagina 218]
| |
Batavis gratulabor, unaque pro perlato ad nos regio munere gratias agam. Postea Pembrociae Comes et Oldisworthus luculentiore vel carmine, vel epistola mihi compellandi. Verum, quod regiam istam liberalitatem - quod ad te attinet - silentio premi cupis, ἀδύνατον prorsus. Citius ringar, quam ut ingrato silentio tanti regis laudes et ingentia tua erga me merita involvam. Quid enim? Vis me cogitasse, quid optandum fuerit, non quid impetratum sit? Vis me aestimare beneficium, non benefactorem? Sane sciri expedit, aliquod quoque precium esse studijs nostris apud terrarum deos. Tu, qui illorum mihi gratiam tua gratia ac authoritate conciliasti, Principi tuisque diu charus vive. Lugd. Batavor., V Cal. Quintil. (= 27 Juni) CIƆIƆCXXVII. Ick woone op Rapenburch naest de drij Papegaeijen. |
|