Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend318. C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (L.B.)Latius in depraedicanda regia liberalitate, aut si mavis magnificentiâ, exspaciatus fuissem, Hugeni clarissime, nisi studio hac omni de re obscurius ad te perscripsisset Oldisworthus. Nec enim ausus fui explicatius Ioqui, ne vel inanes spes temere vovisse, aut confidentius quidquam mihi promisisse videri possem. Verum cum omnino statuam, eâ esse virum istum animi integritate et prudentia, ut ne illa quidem scribere in animum induxerit, quae scripsit, et mecum credas aliquid sub isto verborum involucro promitti, hic illic litteras interpolavi, et beneficij regalis mentionem feci, quod nec omnino silentio praeteriri fas fuerit, nec nimis etiam, id que intempestive, extolli, ne necessitatem remunerandi ipsis imponere velle videar, aut regiae munificentiae quicquam imprudentius praescribere. Omnino decrevi operosiore sermone uti, quin etiam carmine affari Comitem PembrociaeGa naar voetnoot3) et adventantem KilligraeurnGa naar voetnoot4) - nisi quid tu, docte Trebati, dissentisGa naar voetnoot5) - ubi de regia voluntate propius constiterit. Itaque vale, vir integerrime et mei studiosissime, quem si Maecenatis loco coluero, nec tuis quicquam meritis, nec mea sorte indignum fecero. Raptim, VI Calend. Jun. (= 27 Mei) 1626. Si iam placeant litterae, tuo sigillo leviuscule impresso obsera. |
|