Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend297. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Nec de fide tua ac sollicitudine dubitavi, Hugeni nobilissime, nec me a te negligi suspicatus sum. Verum observantior fui amicitiae, qua me dignatur tua humanitas, quam ut cam voluerim iterata petitione et nova Principis tui interpellatione obsolefieri ac veluti profanari. Vercbar quoque, ne nimium familiariter te uti velle viderer, et jus scriptionis, quod mihi apud te esse pateris, utilitate quadam, et privati cuiusdam commodi aucupio ac spe metiri. Jam cum reapse experiar, maiore me a te affectu diligi, quam vel credideram unquam, vel ingenij mei mereri potuit tenuitas, gratiam me tibi maximam et habere et debere profiteor, et huic soli culpae me affinem esse agnosco, quod de tua erga me benevolentia confidentius praesumere ausus non fuerim. Sed quam tu Barlaeum tuum obstringis, qui honesta vocis tuae suffragatione tantum Principem mihi conciliasti, usque adeo, ut etiam δωροδότης esse velit. Scilicet in aula notus esse coepi umbraticus doctor, et eius favore dignus haberi, Cui populi commissi, et tanta negotia curae. Crede, mi Hugeni, tum me voti mei compotem factum, cum Principi tuo hoc qualiscunque officij | |
[pagina 195]
| |
genus non displicuisse ex litteris tuis intelligam. Reliqua minus moror; licet, ut HomericoGa naar voetnoot1) utar: οὔτοι ἀπόβλητ᾽ ἐστὶ ϑεῶν ἐριϰύδεα δῶρα. Quidquid sit, tibi id omne debebo, qui tuae commendationis accessione precium litterarijs nostris mercibus non leve addidisti. Hodoporicum tuumGa naar voetnoot2) legi summa cum voluptate. Et legimus plures. Neque enim praestantes istos ingenij tui foetus, quasi mihi uni commodus, solus exosculari satis habui. Nos domi positi inter chartas librosque versus scribimus. Tu pervigil illo - hic risimus, ingeniosissime poeta -
Tempore, quo placidis Thetys irata Camoenis
Obstrepit, et vatum turbant commenta procellae,
Auriaci meditaris iter, plebeiaque passim
Gaudia patricio cantas coniuncta favori.
Vale, vir clarissime, et, quod votum audiat Deus, coetibus mortalium diu salvus intersis. Lugd. Batav., e musaeo nostro, pridie Calend. Decemb. (= 30 Nov.) CIƆIƆCXXV. |
|