Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend258. Aan J. van der Burgh en J. Brosterhuisen. (K.A.)Quanti mea intersit, ut ne solus prodeam, sed aliqua vestrum stipante caterva, tibi nuper, Verburghi, coram expositum fuit. Rationes etiam et causas addidi, quae, praeter vos nemini ut innotescant, iterum rogo. Agite igitur nunc, si viri estis, fortiter cum amico perito et, si poetice unquam mendacio indulsisti, nunc vero et calide toti illi incumbite. Ego a superis inferisque peccati veniam polliceor, quo miseri poetae existimationem servaveritis. At ut praeitoribus vobis multa poetarum veniat manus auxilio, quae sit mihiGa naar voetnoot3), curandum praecipue est. Plures mihi debendi reos praestate, si totum Hugenium id vobis unice esse vultis. Ergo nec CunaeosGa naar voetnoot4) vestros, nec VossiosGa naar voetnoot5), nec BarlaeosGa naar voetnoot6) excipio, nec si quos ab ijs proximos judicate, nisi quid excipiunt insignes viri adversus homuncionem non suae tribus, et satis hic opipare tineas haberi existimant, ut, ad ipsos quod attinet, toga cordylis et penula desit olivisGa naar voetnoot7). Equidem certe, quo ne sic vapulem, causam non dico. Quin eo maxime procuratores vos adhibeo, quo me de me ipso quam humillime, de vobis autem et eâ, qua apud eruditos gratiâ polletis, summa omnia sentire palam sit. Valete, viri fraterrimi, et hos mutilos libellos, ubi commodum erit, remittite. Desunt ad umbilicum quaterniones minimum decem, tum in capite praefatiuncula ad Heinsium, cui omnia inscribo - ne quid miremini, quod eius hic mentionem non faciam - et pauca alia, quae intra mensem omnia confecta dare typographi pollicentur. Hag., .. Apr. 1625Ga naar voetnoot8). |
|