Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 57]
| |
iri tecum haud paulo in posterum clementius et aliquando hac solenni molestia dissolutum iri, quanquam et aliunde eandem spem sperare juberis. Iam enim conditionem transfretandi in Britanniam nacti videmur per occasionem destinatae legationis ad illum regem, ubi forte opella iterum nostra uti patriae patres dignabunturGa naar voetnoot1). Itaque cum synodus nationalis in mentem venit et quam in ea personam sustinueris, gratulor progressibus meis, quod haud dissimili conditione ad rempublicam admoti sumus, licet onere certe prorsus impari. Sed ad institutum redeo. Ecce autem rem novam adfero. Impenderam aliquot nuper dies lectioni Iuvenalis, Horatii atque aliorum ejus farinae, quorum poesis prisca virorum est, per institium nimirum et Halcyonia curiae nostrae, cum tacite huic animo obrepsit blandum illud incitandi ϰαϰόηϑες;, quo rudiores quosque Musarum tyrones obsideri, ridere nonnumquam soleo, dum, sicut in fabrorum officinis pueri vel simiae nullum non instrumentum adspiciunt, quin et manibus contrectare gestiant, et successu vel pari, vel feliciori contrectaturos autument, ita et isti nihil eorum, quae oculis vel auribus hauriunt, inaccessum sibi arbitrantur. Libuit nihilominus insanire, quandoquidem otiari dabatur et - non intercedo quin succenseas - non difficilis ad Heinsium accessus, cui nimirum obtrudere possemus quidquid hoc in genere novercis deabus extorquere contigisset. De argumento etiam ut ne sileam, scire debes natum illud mihi et oblatum nuper admodum in convivio nuptiali, quo pars quotacumque vocatus, cordatiorum et peritioris judicij virorum admonitione tale quid observasse mihi videor atque Misogamos iste prae se fertGa naar voetnoot2). Non adeo inepta satyrae materia, si cui non ineptus ad hanc rem calamus obtigerit, quod quam a me alienum sit, uti non ignoro, ita humanitati tuae, quod censurae non ausim, ingenue subjicio. Vale, vir maxime, et si minus ad palatum fecerit, quam hic opinionem amplecti videri volumus, identidem cogita non tam veritatis asserendae gratia, quam satyram pariendi prurigine facere nos quod facimus. Hag. Com., Cal., 8b. (1 Oct.) 1620. |
|