Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 41]
| |
68. Aan P. BertiusGa naar voetnoot1). (K.A.)De statua Eumenij rhetorisGa naar voetnoot2), clarissime rhetorum, quod compellatus nunc ago, diu est cum ultro praestitissem, siquidem super ea re habuissem cuius te certiorem fieri pretium operae fuisset. Testabitur nobilissimus Rutgerus tuusGa naar voetnoot3), succisivi itineris ac tantum non furtivae digressiunculae ad ea loca jucundissimus comes, quam importunâ temporis angustiâ ab exoptata celebris monumenti inspectione divulsi fuerimus. Adde Principis cum omni comitatu absentiamGa naar voetnoot4), in aula solitudinem atque triste silentium, quae mihi cum sciscitandi a domesticis, tum vero cum peritioribus disserendi occasionem praeripuisse facile intelliges. Fatebor interim, quantum quidem ex festinato intuitu praecipue datum, aliquid eam effigiem amplius impudenti adserentium audaciae quam origini suae debere, utpote quae paucas admodum sincerae antiquitatis notas - properantibus certe oculis - exhibeat. Cui sententiae subscripturos quoscumque modicam in veteris cum hodierna statuariae comparatione peritiam adsecutos, nullus dubito. Adeo mihi et corporis universi, pro saeculi istius exquisita elegantia, parum venusta compositio, et ipsa denique materiae insolentia omnem protinus ambiguitatis opinionem excussere. Plura non addo, ne festinationis praehensa excusatio exactioris descriptionis serie infirmetur, neque tibi, vir doctissime, tam satisfacere ambitiose, quam obsequi modeste in animo habuisse videar. Hagae Com., 3o Non. (5) Septemb. 1619. |
|