Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend23. Aan zijn vaderGa naar voetnoot6). (K.A.)*Agnosco vestigia pristinae indulgentiae, reverende Pater, dum ne rogatus quidem assiduitatis nostrae curriculum interrumpere tua sponte maluisti, quam ut paternae liberalitati ulla in re defuisse videreris. Ego vero ut huius me beneficij qualiscumque participem in praesentia reddam, quaedam quasi necessitas non sinit. Totis modo viribus adnitor ad optatam istam studiorum metam, cuius gratia tres alios menses insuper indulsisti mihi; itaque totus haereo et sudo in apparatu publicae disputationisGa naar voetnoot7), quae me jam pene tres continuas septimanas libris affixum mordicus detinet, quantum quidem per debiles hosce oculos licet. Controversiarum, objectionum, | |
[pagina 10]
| |
quaestionum finis infinitus est; ubi absolvisse speres, incepisse disces; finem videas, in principijs haeres. Adeo quidem ut, nisi invicta pertinacia in hanc hydram insurgas, nihil unquam profeceris. Unius diei dispendium tribus non restituitur. Sola assiduitas victoriam pollicetur, quam ego jam quasi per nebulam e longinquo prospicere mihi videor. Unicam modo hebdomadam non interruptam expeto, quam qui invideat, perperam sane de studijs mereatur meis. Itaque non jam fore spero quod aegre ferre possis, si propriae utilitati consulens mandatis tuis parum obtemperans visus fortasse fui, dum fratrem incomitatum, ita ut vides, dimittere sustinui. Non ita longo itinere disjungimur; quotidie ire et redire dabitur; modo hisce salebris aliquando emergamus; neque enim animum despondeo; dedit alijs, dabit Deus his quoque finem ..... Raptim Leydae, XIVo Cal. Iun. (= 19 Mei) 1617. |
|