Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 6]
| |
12. Aan zijn vader. (K.A.)*Tam diu, Pater charissime, querulis tuis litteris respondere distuli, ut videar mihi potius ad te scribere quam rescribere, quod quidem mea, ut fatear, accidit culpa. Nec tamen omnino memet incuso; paullulum enim restat excusationis. Miraberis quid tandem proferam, at ubi audieris tute, scio, aliqua saltem ex parte desidiae opinionem adimes. Meministine nos colloquia D. ErasmiGa naar voetnoot1) discere idque ter de die, nimirum mane hora undecima, a prandio secunda et vesperi sexta, quam horam epistolis et versibus componendis impendere solebamus? Hoc inquam tempus iam ademptum nobis est; non mirum igitur in scribendis litteris segnius solito me pergere. Dices fortassis, cur tu minus quam frater? Illi non componenda carminum erat materia ut mihi, quam etiam ante reditum tuum absolvere et ad te mittere putaveram, ut nuper. Habes causam, cur tam diu siluerim. Iam vero cum in mea manu non esse videam ut absolvam, non potui non ad te primo nuntio aliquid litterarum dare. Sed iam satis excusationum, ut ad alia procedam. Venetiae legatumGa naar voetnoot2) hic fuisse non te arbitror latere. Ille, cum D. LierGa naar voetnoot3), qui continue illi aderat, de me ut fere fit praedicasset, accersit me; adeo cum IoanneGa naar voetnoot4), cano; ille continuo cantiones aliquot Gallicas poscere; profero librum, canto simul testudine et voce, ita ut ibi canendo plus minus horam trivissemus. Ego interim, ut citharaedus ille apud Dionysium, spe non minus oblectabar quam ille cantuGa naar voetnoot5); speraveram enim, ut quid tale accideret, quale cum essemus apud legatos DaniaeGa naar voetnoot6), sed nihil. Tandem rumpebatur quinta, cumque novam me velle applicare simularem,ille sua lingua: [Basta]Ga naar voetnoot7), basta, inquit, et simul cum dicto abiit; mox et ego ....Ga naar voetnoot7) sudans decessi. Plura quae scribam non habeo; omnem enim iam materiam praeripuit frater. Hagae-Comitis, Anno CIƆIƆCXGa naar voetnoot8). |
|