Pia desideria
(1624)–Herman Hugo– Auteursrechtvrij
[pagina *40]
| |
[pagina 351]
| |
LIbera quae potui spatioso ludere Coelo,
Cernis, vt angusto carcere clausa premar?
Heu dolor! vt miseras me lux effudit in auras,
Ipsa loco caueae membra fuêre meae.
Pes compes, manicaeq́ manus, neruiq́ catenae,
Ossaq́ cancellis nexa catasta suis.
Quo mihi cognati natiua repagula claustri,
Damner vt hospitij compede vincta mei?
Siccine, more Chelys, breuibus tegar abdita conchis,
Angelicos inter vix minor vna choros?
O quoties quaesita fugae fuit ansa pudendae!
In votis quoties restis & vnda fuit!
Saepè quidem rapto felix Lucretia ferro,
Faustaq́ combibito Porcia dicta foco est.
Visa nec Assyriae tristis mihi sica puellae,
Heu nimis in geminas prodiga sica neces!
Sed negat haec animis Numen solatia captis.
Nec sinit hâc vinctos fata praeire viâ.
Ergo Syracosiis malim iacuisse cauernis,
Aut Danaës rigidâ delituisse serâ:
Nec verear curui Cretaea volumina septi,
Vnde citam rapuit Daedalis ala fugam.
| |
[pagina 352]
| |
Altaq́ Romulei neque sistent moenia valli,
Sorte Remi trepidem transilüisse sudes:
Mille Semirameos vel claudant ostia muros,
Flagitium clausas sit violasse seras.
Vt fuerit; mediâ saltem Babylone vagarer,
Liberaq́, hâc quamuis cingerer vrbe, forem.
Donec at haec captam retinent ergastula mentem,
Mens nequit agnati templa subire poli.
Quin suêta imperiis iacet hîc captiua voluntas,
Nec bona quae vellet, vincula velle sinunt.
Euge semel nostrae, mea lux, succede catastae,
Non sinet amplexus explicuisse locus.
Si tamen insidiae vel ahena repagula terrent,
Fac pateat demptâ ianua laxa serâ.
Captiuum gemitu fertur reuocasse Magistrum,
Oblitus caueae psittacus ipse suae.
Eia graues resera, noue Iane patulcie, vectes;
Non erit haec dextrae gratia prima tuae.
Angelico, memini, patefactas impete portas,
Claustraq́ suffractis dissilüisse seris;
Cùm stupuit lapsas manibus, pedibusq́ catenas,
Vixq́ Petrus patulas credidit esse fores.
Nullus obit nostris obses vadimonia vinclis?
Liberat Herculeâ Thesea nullus ope?
O vbi nunc Minyis fidissima turba maritis,
Vincula pro captis ausa subire viris!
Aut qui VVandalicis obses ergastula neruis,
Ipse sui capitis iussit abire lytro?
Lux mea, pande fores, inamoenaq́ claustra resolue,
Et sine sidereas aetheris ire vias.
| |
[pagina 353]
| |
Aut spectanda tuo vis ducar praeda triumpho,
Vt Scyticus caueae pompa Tyrannus erat?
En manus, en digiti rimis hiscentibus extant,
Cur ego non digitos tota manumq́ sequor?
Quâ caput, hâc reliquae subrepit cauda colubrae,
Cur mihi serpentis lubrica pellis abest?
Cortis obit toties volucris captiua fenestras,
Et notat an tacitae rima sit vlla fugae;
Nexaq́ sollicitans furtiuo vimina rostro,
Natiuas nemorum tentat adire domos.
O Catharis, niueiq́ polo comes agminis Agnes!
O casta Vrsulidum, Sophiadumq́ cohors!
Vos ego, dimidium vestri modò nobile testor
(Dimidium vester quod sibi iunxit amor)
Pandite ferratos, ergastula barbara, postes,
Inserar vt vestris dimidiata choris.
Dimidium felix, vinclis socialibus exsors,
Cui licet in plenas iam caluisse faces!
Lux mea, tam durum residet tibi pectore ferrum,
Vt neque captiuae commoueare prece?
Non ego, sed nostrae Tu maxima caussa querelae es;
Spectat enim laudes ista querela tuas;
Non benè conueniunt rigidis tua carmina clathris,
Quis queat in caueâ cantibus esse locus?
Libera quae vernis cantat auis Attica syluis,
Capta silet, solitos nec ciet ore modos.
Eia age, pande fores inamoenaq́ claustra resolue,
Et sine sidereas aetheris ire vias.
Aut tua si cupidam praeconia dicere temnis,
Inuidus in laudes efficiêre tuas.
| |
[pagina 354]
| |
Psal. 141. | |
Aug. in ps. 145. | |
Nihil enim praesens vita differre videtur à carcere, sed sicut cùm triste illud introimus | |
Amb. lib. de bono mortis, cap. 2. | |
[pagina 355]
| |
Greg. cap. 17. in c. 7. Iob. | |
Ambr. in psal. 118. | |
Quemadmodum [igitur] eorum qui in | |
[pagina 356]
| |
carceres conijciuntur; hi quidem in afflictio- | |
O misera sors hominis cùm hoc per- | |
[pagina 357]
| |
nostram; à iucunditate immortalitatis, in a- | |
Hugo de S. Vict. li. 4. de anima, cap. 4. | |
| |
Aug. medit. cap. 13. | |
Aug. solilo. cap. 23. | |
Veni Domine, & noli tardare, veni Do- | |
[pagina 358]
| |
educ vinctos de carcere, vt lętemur coram te, cor- |
|