| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XXXVIII. [Infelix ego homo]
Infelix ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis huius?Ad Roman. 7.
| |
INfelix! vbi nunc bona tot, quae perdita plango,
Sed frustrà, planctu non reuocanda meo?
Tot bona! quid repetis dolor? ah! meminisse nocebit:
Amissae cruciant dum memorantur opes.
Vtilius veteris fortunae nescius esses,
Cùm mala sors fato deteriore premit.
Passim hominum satira est, decepti noxa parentis,
Stultitiae solus scilicet ille reus.
Adam, Adam simplex; Adam, Adam vxorius audit;
Pluribus, aut totidem vapulat Eua probris.
Non ego sic: sed, si gemitus sinit edere vocem,
Pars, fateor; mundi in crimine, magna fui.
Te quoque, cui primos studum damnare parentes,
Peccati memorem conuenit esse tui.
Cùm vitae & mortis non felix alea iacta est,
Collusor proaui dilapidantis eras.
Credite posteritas, Adam vos estis & Eua,
Et vestrae pomum corripuêre manus.
Hinc nudi, gens pelliceâ dignissima zonâ,
Et pudor & dolor, & Numinis ira sumus.
Non querar acceptae tot publica vulnera cladis,
Materies elegis sum satis apta meis.
| |
| |
Ordior à cunis; hîc mecum lacryma nata est,
Hic docuit vitae syllaba prima, queri.
Mensis erat Maius, mensis gratissimus orbi,
Sed, mea si reputem fata, December erat.
Septima lux ibat, quae si suprema fuisset,
In cineres isset muta querela meos.
Cùm tandem post luctam vteri, horribilesq́ vlulatus;
Progenies ceruae parturientis eram.
O Mater, scio, tunc Mater, noua facta Rebecca es,
Tunc serus subijt virginitatis amor.
Diriguit nutrix, pallens pater ora retorsit,
Et cunae in laeuum procubuêre latus.
Horror & horror erat, vox omnibus, omnibus vna,
Heu puer, heu quantis gignitur ille malis!
Atra dies, Aegyptiacâ dignissima nocte,
Quâ, de me, licuit dicere; Natus homo est.
Atra dies! neque te Titan, neque Cynthia nôrit,
Nec stata qui Coeli tempora, Ianus agit.
Illa dies, abeat graias orsura Kalendas,
Nullus eam cupiat mensis, habere suam.
Si redeat, redeat piceis frontem obsita nimbis,
Et gelidum densâ grandine tunsa caput.
Tum tonitru & fulmen funesto aduerberet igne,
Et sibi sic hostem nouerit esse Deum.
Sentio iam, quod fatidici plorastis amici:
Mentitur vitae, clepsydra nulla meae,
Tanti erat haec soboles, lacrymis assueuimus indè,
Indè, oculos rarò deseruêre meos.
Nam postquā posita est praetexta, nucesq́, trochusq́.
Et bulla ad patrios victima facta lares;
| |
| |
Tunc ego, quae meliùs nescirem, discere coepi:
Primus erat, sortem plangere posse, dolor.
Et vix posse datum est, saepè obluctata fuit mens,
Naturae impatiens subpede colla premi.
Surgere saepè adnixa, suoq́ irrumpere Coelo,
Nec poterat pigrâ tollere corpus humo.
Tum vibrans oculos, oculos tristi imbre natantes,
Ah superi! dixit, (caetera fletus erant)
Et rursum ah! ah! (sed per luctisonos singultus
Ipse sibi obsistens non sinit ire dolor)
Sic puto Rex fremuit, dum crescere cornua sensit
Qui bos ex homine est, de boue factus homo.
O Deus, ô superi, patientia vincitur! ô quis,
Qui me mortali corpore soluat; erit?
O quis erit? nostris qui cantet in auribus, istud
Quod voueo toties, ilicet, ô quis erit?
Ille, necaturum mihi mergat in ilia ferrum,
Pocula Thessalico misceat ille fauo.
Nec liquido plumbo, nec auaro terreor vnco,
Mors miserae quâuis condicione placet.
Aeratos gemitu doceam mugire iuuencos,
Supposito quamuis excrucianda rogo.
Aut etiam iubear (quamquam pudor ista vouere)
Inter Vlysseos exululare lupos.
O Deus, ô superi, patientia vincitur! ô quis
Qui me mortali corpore soluat, erit?
Parce Deus, ne crudelem vox impia iactet,
In furias quando praecipitata ruit.
Hîc propè barbaries poterit clementia dici,
Ad poenas veniat si stupefacta meas.
| |
| |
Corpora corporibus coniunxit mortua viuis
Ille, hominem quem vix dicere fama potest.
Me viuum cruciat (magis hoc ferale) cadauer;
Nec, quae dissidium finiat hora, venit.
O Deus, ô superi, patientia vincitur! ô quis
Qui me mortali corpore soluat, erit?
| |
| |
| |
Ad Rom. 7.
Infelix ego homo! quis me liberabit de
corpore mortis huius?
| |
Ambr. ser. 22. in psal. 118.
QVomodo viuit anima operta mortis
inuolucro?
| |
Naziā. ora. 16.
Corpori quonammodo coniunctus sim,
haud equidem scio; quoque pacto simul &
Imago Dei sim & cum coeno voluter; quod
& cùm pulcrâ valetudine est, bello me la-
cessit; & cùm bello premitur, moerore me af-
ficit: quod & vt cōseruum amo, & vt inimi-
cum odi atque auersor; quod & vt vinculū
fugio & vt cohaeres vereor: si debilitare illud
& conficere studeo, iam non habeo quo so-
cio & opitulatore ad res praeclarissimas vtar;
sin contrà, vt cum socio & adiutore mitiùs a-
gam, nulla iam ratio occurrit quâ rebellan-
tis impetum fugiam, atque à Deo non exci-
dam, compedibus degrauatus, vel in terram
detrahentibus vel in eâ desinentibus. Hostis
est blandus & placidus, insidiosus amicus. O
miram coniunctionem & alienationem!
Quod metuo, amplector; quod amo perti-
mesco. Antequam bellum gesserim, in gratiā
redeo; antequam pace fruar, ab eo dissideo.
| |
Cur carnis laqueis tu me, Pater, implicuisti?
Cur vitae miserae, cur coenosoq́ barathro?
Naziā. carm. ad Christum.
| |
Ecce corpus quod corrumpitur, aggrauat ani-
mam. Vitam ergo habet anima in corpore
corruptibili. Qualem vitam? oncra patitur,
| |
| |
pondera sustinet. Ad ipsum Deum cogitan-
dum (sicut dignum est ab homine cogitari
Deum) quanta impediunt veluti interpel-
lantia de necessitate corruptionis humanae?
Quanta reuocant? quanta à sublimi intētio-
ne detorquent? quanta interpellāt? quae tur-
ba phantasmatum? qui populi suggestionū?
[Iam] quis non aegrotat in hac vitâ? quis non
longum languorem trahit? Nasci hîc in cor-
pore mortali, incipere aegrotare est. Quoti-
dianis medicamentis fulciuntur indigentiae
nostrae. Quotidiana medicamenta sunt refe-
ctiones omnium indigētiarum. Fames, nón-
ne te occideret, nisi medicamentum appo-
neres? Sitis, nónne te perimeret, nisi eam tu
bibendo non penitus extingueres, sed dif-
ferres? reditura est enim sitis paullulùm tem-
perata. Temperamus ergo istis somentis ae-
rumnam aegritudinis nostrae. Stando lassatus
eras, sedēdo reficeris: ipsum sedere medicina
est lassitudinis. In illa medicina rursus lassaris,
diu sedere non poteris. Quicquid est, vbi fa-
tigationi succurritur, alia fatigatio inchoatur.
Aug. in ps. 102.
| |
Quod meliùs ostendimus; si priùs carnis
& pòst, pondera mentis exprimamus. vt e-
nim taceamus hoc, quod dolores tolerat,
quod febribus anhelat, suâ quâdam aegritu-
dine constringitur. Ipsa haec corporis nostri,
quae salus vocatur, aegritudo est. Nam otio
tabescit, opere deficit: inediâ deficiens, cibo
| |
| |
reficitur vt subsistat; refectione lassessens,
abstinentiâ releuatur, vt vigeat; aquâ perfun-
ditur ne arescat; linteis tergitur, ne ipsa ni-
mis perfusione linquefiat; labore vegetatur, ne
quiete torpeat; quiete refouetur, ne laboris
exercitatione succumbat; fatigatur vigilijs,
somno reparatur; oppressa somno, vigilijs
excutitur, ne suâ peius quiete lassetur; vesti-
bus tegitur, ne frigoris aduersitate penetre-
tur; quaesito calore deficiens, aurarum flatu
refouetur; cumq́ue indè molestias inuenit,
vnde vitare molestias quaesiuit, malè saucia-
ta (vt ita dixerim) de ipso suo medicamine
languescit. Remotis ergo febribus, cessanti-
busq́ue doloribus, ipsa nostra salus aegritudo
est, cui curandi necessitas numquam deest.
Quot enim solatia ad viuendi vsum quaeri-
mus, quasi tot, aegritudini nostrae medicamē-
tis obuiamus. Sed ipsum quoque medicamē,
in vulnus vertitur, quia exquisito remedio
paulò diutiùs inhaerentes, ex eo grauiùs defi-
cimus, quod prouidè ad refectionem para-
mus. Ipsa quoque mens nostra, à secreti inte-
rioris securo gaudio exclusa, modò spe de-
cipitur, modò pauore vexatur, modò dolore
deiicitur, modò falsâ hilaritate releuatur;
transitoria pertinaciter diligit, eorumq́ue a-
missione incessanter atteritur, quia & inces-
santer, cursu rapiente, permutatur
Greg. c. 22. in cap. 7. Iob.
| |
Bonau. cap. 1. solilo.
Habes, ôanima mea, inimicum. domesti-
| |
| |
cum, hostem amicum, aduersarium propin-
quum, qui tibi malum pro bono reddidit, &
sub specie amicitiae crudelior existens inimi-
cus, his omnibus & alijs infinitis bonis te pri-
uauit! Hic hostis, (saluâ tuâ reuerentiâ) est
caro infelix & misera, multū tamen tibi dul-
cis & dilecta. Hanc cùm pauisti, inimicum
pessimum contra te erexisti. Hanc cùm ho-
norasti, hostem crudelissimum contra te ar-
masti. Scio, inquit, Bernardus, ô anima, quē-
dam qui plures annos tecum vixit, ad men-
sam tecum sedit, cibū de manu tuâ sumpsit,
& in sinu tuo dormiuit; cùm voluit, tecum
colloquium habuit. Hic iure haereditario ser-
uus tuus est, sed quia delicatè nimis enutristi
eum, & virgae pepercisti, leuauit calcaneum
super caput tuum, & te in seruitutem rede-
git. O anima miserabilis & misera, quis te li-
berabit de vinculo improperij huius! Recor-
dare, ô anima, primordia tua; attende quod
es insignita Dei imagine. Quid tibi cū carne,
vnde ista pateris? si diligēter cōditiones eius
aduertis, numquā vilius sterquiliniū vidisti;
si eius miserias enumerate velis, quā onusta
sit peccatis, pruriēs cōcupiscentijs, occupata
passionibus, polluta illusionibus, cō fusione
plena, ignominiâ repleta, quid de eâ habes
aliud quā cogitationes foedas & immundas?
| |
Exitiosa caro, Beliae tenebrosa procella,
Exitiosa caro, quâ fluit omne scelus!
| |
| |
Coenum, massa grauis plumbi, limosa catena,
Bellua pugnaci prodita materiâ.
Pestifer aestus, heraeq́ tuae vinclum atque sepulcrum
Formae, quae superâ venit ab arce mihi.
Naziā. carm. aduers. carnē.
| |
Bern. ser. de tripl. gen. cogita.
Non sine causâ dictum est; hominem plas-
matum, non de terrâ quâlibet, sed de limo. Vi-
de enim quàm limosum sit corpus, quod ipsi
quoque spiritujtam fortiter, & paenè indisso-
lubiliter inhaeret, vt vix cum multâ affli-
ctione possit aliquando separari.
| |
Eia age mens; nam te nunc alloquar, atque ea dicam
Quae fore narratu non aliena puto.
Ecquid es, ô mea mens? & quis tibi contigit ortus?
Atque cadauer olens quis tibi fortè dedit?
Quis solidis vitae astrinxit grauibusq́ catenis,
Pendentem assiduè lumina fixa solo?
Naziā. car. de muma nat.
| |
Vniuersa vanitas omnis homo viuens, quî autē
de hâc vitâ accipiatur ista sententia; audi Ec-
clesiasten protestantē & dicentē; laudaui om-
nes qui mortui sunt super omnes qui viuūt, quicūque
ipsi viuunt vsque modò, & bonus super istos duos qui
nondū natus est. Laudat ergo mortuos plusquā
viuos; quia illi hoc saltē lucri habēt, quòd de
vinculis huius corporis liberati sunt, nec vl-
tra carne ac pellibus induti sunt, nec ossibus
ac neruis inserti sūt, nec vltra subiacēt neces-
sitati corporis. Si ergo intellexisti, quale sit
viuere in carne (etiamsi Moyses sit quis, vel
quisquis ille est) molesta ipsi est ista vita. Nō
enim à corruptione resoluitur, quae mortali
| |
| |
corpore, terrenoq́ue circumdatur. vide ergo,
quoniam vniuersa vanitas est omnis homo viuens;
contēnamus istā vitā, & festin emus ad san-
ctam vitā & beatā ac verā & in illam animo
& mente tendamus, omni vanitate discussâ.
Orig. hom. 1. in psal. 38.
| |
Aug. lib. 13. de Ciu. cap. 10.
Ex quo enim quisque in isto corpore mo-
rituro esse coeperit, numquam in eo non agi-
tur, vt mors veniat. Hoc enim agit eius mu-
tabilitas, toto tempore vitae huius, si tamen
vita dicenda est, vt veniatur in mortem.
| |
Ambr. lib. de bon. mortis cap. 2.
Pereat dies in quâ natus sum, aie bat Iob: Quid
enim est quod haec vita delectet, plena ae-
rumnarum & sollicitudinum, in quâ innu-
merae calumniae & multae molestiae & multae
lacrymae eorum qui afflictantur molestijs, &
non est, inquit, qui eos consoletur. Et ideò laudat
Ecclesiastes defunctos magis quàm viuētes,
& optimus, inquit, supra hos duos, qui nondū natus
est. Et alibi idem Ecclesiastes, meliorem lon-
gaeuo viro asseruit, quem ab ortu eiecit ma-
ter sua, quia non vidit hęc mala, quae fiunt in
hoc mundo, nec in has venit tenebras, nec
in vanitate ambulauit saeculi. Quid enim
boni est homini in hâc vitâ?
| |
Aug. in Ps. 102.
Cognouit se Paulus in miseriâ, in gemitu,
in rixâ, in contentione; ipse secum sibi non
concordans, à se dissonans, à se resiliens. Et
quid ait optans pacem, pacem veram, pa-
cem supernam? Infelix ego homo, quis me libera-
bit de corpore mortis huius?
|
|