| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XXIV. [Quis mihi det te fratrem meum sugentem vbera matris meae]
Quis mihi det te fratrem meum su-
gentem vbera matris meae, vt in-
veniam te foris, & deosculer te, &
iam nemo me despiciat!Cant. 8.
| |
QVis cumulet patrias tanto mihi steēmate ceras,
Vt frater proauis annumerêre meis!
Non tamen hoc facio pro stirpis imagine votum;
Nulla mihi augendi sanguinis ambitio est.
Stirpe licet nostrâ sanguis tibi vilior esset,
Optarem fratrem te tamen esse meum.
Non pubente quidem vernantem flore iuuentae,
Prima cui roseas vestiat vmbra genas:
Sed puerum, toto qui nondum vixerit anno,
Lactis adhuc mater quem mea paseat ope.
Quiq́ ego quas suxi, paruo trahat ore papillas,
Insideatq́ illos, quos ego saepè, sinus.
Hoc ego vel simili cupiam te corpore fratrem,
Si fueris maior, non ego te cupiam.
Quin igitur nostris, mea vita renascere saeclis,
Vt videam cunas, pusio parue, tuas?
Et nisi fallor, habent pueri quid amabile mores,
Quoq́ carent iuuenes, virq́ senexq́ carent.
Vtq́ suam quaeuis laudem sibi vindicet aetas,
Ille tamen pueros scilicet ornat amor.
| |
| |
An dubitas, aliàs puerili pusio vultu,
Ipse Deûm domitor, paruulus esset, Amor?
Non nisi quod reliquis, magis haec sit amabalis aetas,
Nullaq́ sit tantum quae, quod ametur, habet.
Haec quoque, cur voueam puerum Te caussa coëgit,
Crediderim, puero quod mage posse frui.
Quin igitur nostris, mea vita, renascere saeclis
Vt videam cunas parue puelle, tuas?
Tum mea, ceu nato, quoties daret vbera Mater
Parue, Tui toties copia prompta foret.
Prompta foret noctuq́, diuq́, domiq́, forisq́,
Et sine sollicito copia multa metu.
Quin igitur nostris, meâ vita renascere saeclis,
Osculer vt cunas parue puelle tuas.
Casta, soror paruo quae porrigit oscula fratri,
Oscula derisor carpere nemo potest.
Et licet illa frequens spectauerit oscula testis,
Illa tamen testis carpere nemo potest.
Et licet inceptas stiterint haec oscula voces,
Semper habent iustas oscula casta moras.
O bona, quae nostris faueant ita Numina votis,
Teq́ velint fratrem sic semel esse meum!
Nascere parue puer, fraterq́ admitte vocari;
Omnia te Mundi vota, precesq́ petunt.
Quid praelaetitiâ, facerem tibi, paruule frater?
Ah! praelaetitiâ, quid tibi non facerem?
O quoties vetitis furtim deprenderer horis,
Peruigil, ad cunas, nocte stetisse tuas!
Quot tibi seruitijs, licet importuna, studerem,
Iam minùs, obtrusis, officiosa bonis.
| |
| |
Nempe dato quoties depelleret vbere mater,
Depulsum geminis exciperem manibus;
Aut quoties cepidâ gestare iuberet in vmbrâ,
Gestarêre vlnis sarcina grata meis.
Aut quoties blando dare languida lumina somno,
Somniferis caneret vox tibi nostra modis.
Ipsaq́, cùm digitos cunis adhiberet agendis,
Illicet hoc à me praeriperetur opus.
Mox vbite nostrae concrederet anxia curae,
Discedensq́, mihi diceret; esto vigil:
Excubijs, soli propè Te mihi, parue, relictis,
Quàm facerem votis libera frena meis!
Continuò, tacitè, velo de fronte reducto,
Explerem aspectu lumina nostra tuo.
Inq́ tuo, fixis haerens obtutibus, ore,
Vterer oblati commoditate loci:
Et citò subijcerem capiti, colloq́ sinistram,
Apprimeretq́ meo Te mea dextra sinu.
Et tibi, vix tactis furarer basia labris,
Basia sic somno non nocitura tuo.
Quin igitur nostris, mea vita renascere saeclis,
Vt semel optatas suâuier ore genas?
Mos vbi lactenti sensim tibi cresceret aetas,
Primaq́ discenti verba docenda forent;
Discenti cuperem fieri tibi, parue, Magistra,
Blaesaq́, truncatis verba praeire sonis:
Cumq́ geri alterius nolles modò grandior, vlnis,
Ausus arundineo currere solus equo,
Instruerem stabili vestigia figere gressu,
Membraq́ constanti firma locare pede.
| |
| |
Tumq́ molesto aliquod si offenderet obijce saxum,
Tutus in extensas exciperêre manus.
Quin tua saepè velim falli vestigia lapsu,
Lapsus vt amplexu sustineare meo.
Nec tanti pretium peterem mihi grande laboris,
Suauiolo pretium solueris omne tuo.
| |
| |
| |
Cant. 8.
Quis mihi det te fratrem meum sugen-
tem vbera matris meae, vt inueniam
te foris, & deosculer te, & iam nemo
me despiciat!
| |
S. Tho. in c. 8. Cant.
QV ae amatrix vnquam optauit, vt is
quem diligit, paruulas efficiatur eius
frater, & in infantem versus sugat vbera ma-
tris?
| |
Ergo antiquorum vox est ista iustorum,
qui Dominum saluatorem, quem in diuini-
tate Patri & Spiritui sancto consubstantia-
lem credebant, ac debitis venerabantur ob-
sequijs in hominis quoque habitu & homi-
nibus consubstantialem videre cupiebant.
Intus quippe erat dilectus, quia in principio
erat verbum, & verbum erat apud Deum, & Deus
erat verbum; sed vt foris quoque posset inue-
niri, verbum caro factum est, & habitauit in nobis;
viderunt namque Patriarchae, viderunt Pro-
phetae Dominum, sed intus, id est, in con-
templatione mentis spiritali, non in oculi
carnalis intuitu. Viderunt eum, sed in ima-
gine, sed in Angelicae formâ substantiae; at
ipsam eius naturam, nequaquam videre va-
lebant. Denique legifer ipse, qui audire
meruit; ostendam omne bonum; rursum audi-
uit; Non poteris videre faciem meam; non enim
| |
| |
videbit faciem homo, & viuet: felices; qui inter
se conferre meruerunt: Inuenimus Messiam,
qui dicitur Christvs. Hoc est nam-
que osculum, id est amantissimum illud
oris illius donum, ac mutuae commercium
allocutionis.
Beda cap. 7. in Cāt.
| |
[Sed &] ingens in his suum, pia ani-
ma, exprimit desiderium; quo eâ ratione
per amorem, Deo vniri peroptat, vt ne-
dum in secreto contemplationis, verùm
etiam foris & coram proximis, in vitâ a-
ctiua eidem inhaerere sibi liceat, ita vt om-
nibus aedification sit, nec quorum cumq́ue
mundanorum hominum vereatur con-
temptum; aequè enim est ac si dicat: O
vtinam, tanto mihi astringereris amoris
vinculo, Deus meus, quanto adstringun-
tur frater atque soror! ô vtinam tam tene-
rè te diligerem, quàm tenerè à sorore di-
ligitur frater paruulus, sugens vbera matris
fuae! ita vt etiam palàm & coram fratri-
bus, dum proximorum indulgeo vtilitati,
deosculer te, osculo charitatis; ita vtnon
pudeat ante omnes, te confiteri, tibiq́ue
obsequi, oratione ac bonis operibus. Quis
mihi det vtiam nedum te timeam vt Deum
zelotem, Dominum exercituum, ignem
comburentem, & quicquid tale nominari
voluisti, quo mihi tui incuteres pauorem;
| |
| |
sed vt etiam diligam tamquam fratrem
meum, & talem fratrem, qui ob infantiam
nihil incutiens metus, vel lapidea ad amo-
rem pertrahas corda!
Mich. Gisler. cap. 8. Cant. expos. 3.
| |
S. Tho. in c. 8. Cant.
Tu qui modò es in sinu Patris, quis det,
vt homo efficiaris & particeps ac consors na-
turae nostrae existens, frater meus appelleris?
vt hominem factum in aperto videam, & de-
osculer te, id est, apertâ visione te aspiciam,
quem nunc totum in fide teneo!
| |
Cùm magnus & excelsus esses, bono-
rum meorum non indigebas; vtinam de-
tur mihi vt propter magnam charitatem
tuam, factus frater meus ex Virgine, lacte
indigeas, quo sustenteris; sic enim confi-
do, aliquâ ex parte amorem meum, me ti-
bi exhibituram. Priùs te inuenire ne qui-
bam, vnde & querebar; deploransq́ue cum
Prophetâ, dicebam; Fuerunt mihi lacrymae
meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quoti-
die, vbi est Deus tuus? At nunc audiens An-
gelum ad pastores dicentem: Invenietis in-
fantem positum in praesepio: confido sanè, me
quoque inuenturam te foris; extra incom-
prehensibilem maiestatem illam, quâ intra
temetipsum ab aeterno latebas; quaerebam
te iam in hoc mundo, & in creaturis: In
lectulo, namque mentis meae, quaesiui te,
| |
| |
quem diligit anima mea: quaesiui, & non inueni,
surrexi, & circuiui ciuitatem praesentis mun-
di: per vicos & plateas creaturarum, quaesi-
ui te, & non inueni. At modò te inter crea-
turas, paruulum fratrem meum, ex vberibus
Virginis Matris tuae, simul ac meae, pen-
dentem inueniens, haud continere me po-
tero, quin tota in tuâ prorumpam oscula,
quin tota tibi per dilectionem vniar; & iam
me nemo despiciat, quod adorem, quem nes-
ciam; quod osculer, quem non videam;
quod illi offeram preces, qui nostra non
curet; quódve illi obsequia exhibeam, ad
quem accedere minimè liceat. Deosculans
profectò te, in primo conceptionis in-
stanti, vnxit te Deus tuus oleo laetitiae prae con-
sortibus tuis; osculis meis, ita te meum
adorabo fratrem, vt ijsdem te quoque
meum profitear Regem dilectissimum: eo
modo quo & Samuelem Saul in Regem
vnctum, osculo adorasse, lego in lib. Reg.
Tibiq́ue vt Regi morem geram in omni-
bus, id quod & ijsdem contestabor oscu-
lis meis, quae tuo imprimam ori, sicut an-
tiquo illi Ioseph, per AEgyptiaci populi os-
culi signum, totius AEgypti obedientiam
promissam lego à Pharaone, cùm ei dixit:
& ad os tuum cunctus populus deosculabitur.
Gisler. in c. 8. Cant. expos. 3.
| |
Ignoraui, quòd tam suauis ô bone Iesv.
esset tuus amplexus, tam honestus attractus
| |
| |
tuus, tam deliciosus conuictus tuus! Cùm
enim te amauero, munda sum, cùm tetigero
casta sum, cùm accepero, virgo sum. Tuus, ô
dulcissimè Iesv, amplexus non maculat,
sed mundat; tuus attractus, non inquinat, sed
sanctificat. O Iesv fons vniuersae dulcedi-
nis & suauitatis, ignosce mihi, quod tam serò
credidi quantum habet deliciositatis, quan-
tum honestatis, quantum iucunditatis,
quando laeua tuae aeternae sapientiae & cogni-
tionis, est sub capite meo, id est ratione, & dex-
tera tuae Diuinę clementiae & dilectionis am-
plexabitur me, id est voluntatē. Heu me mise-
ram! quid vmquam tam dulce, tam suaue,
tam deliciosum & salutiferum potest expe-
riri, quàm inter brachia tanti Sponsi quiesce-
re, inter oscula tanti Regis & amico tam fi-
deliter obdormire? hanc dulcedinem sense-
ratanima deuota, quando optabat dicens:
Osculetur me osculo oris sui. Numquid has deli-
cias anima deuota erat experta, quando ora-
bat ardens, & iam penè deficiens prae dilecti
sui concupiscentiâ, dicens, in Canticis: Quis
mihi det te fratrem meum sugentem vbera matris
meae, vt inueniam te solum foris, & deosculer te?
quis enarrare sufficeret, nisi qui mente gu-
stasset, quantum habet hoc verbum dul-
cedinis & deuotionis, quando bene ponde-
ratur & rectè cibatur deuotâ mente? sed
ô Domine Deus, si haec tam dulcia sunt
| |
| |
cogitanti, quàm dulcia esse possunt de-
gustanti? sitam suauia sunt legenti, quàm
consolatoria erunt per affectum sentien-
ti?
Bonau. solilo. cap. 1.
|
|