| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XXII. [Veni dilecte mi, egrediamur in agrum]
Veni dilecte mi, egrediamur in a-
grum, commoremur in villis.Cant. 7.
| |
IAm satis vrbanas, mea lux, habitauimus aedes;
Quin semel in virides exspatiamur agros?
Tuta quidem validi circumdant oppida muri,
Portaq́ ferratis non caret vlla seris:
Est tamen in patulis, quid nescio, tutius hortis
Quod nusquam in clausae moenibus vrbis habes.
Magnificis turgent vrbana palatia tectis,
Multus & hic celsâ cuspide surgit apex.
Nescio quid melius tamen illa mapalia spirent,
Rustica quae tenui stramine canna tegit.
Quid dubitas, mea lux, quin, quàm procul vrbibus agri,
Tam procul agrestûm, distet ab vrbe, quies?
Fabula cantatur vatum notissima lusu,
Ad benè fallendas fabula ficta vias:
Et facit ad rerum modò quas tractauimus, vsum;
Si lubet, auditu decipiemus iter.
Rusticus vrbanum tecto mus paupere murem,
Fertur & appositis detinuisse cibis.
Musq́ epulas muris ridens vrbanus, agrestis,
Haec tua si mensa est, sat mihi ruris, ait.
Mox vice conuersâ, mus Rusticus iuit in vrbem,
Vrbico in bospitium mure vocante suum:
Magnaq́ cùm tanto minor esset mensa paratu
Vt sonuêre fores mensa relicta fuit;
| |
| |
Et propè deprenso conuiuâ expalluit hospes,
Turbatiq́ suum vix reperêre cauum.
Rusticus ast animo sensim cum voce recepto,
Corripuit celerem Musculus vrbe fugam:
Et procul è cliuis oculos ad moenia torquens;
Quàm meus his praestat moenibus, inquit, ager!
Iam satis vrbanas, mea lux, habitauimus aedes,
Rure quies habitat, regnat in vrbe Timor.
Si memor es (subeat tibi pars lautissima vulgi)
Quisq́ suburbanum rus propè ciuis habet;
Cumq́ suam assiduè commendet quilibet vrbem,
Re tamen, ipsa magis rura; placere docent.
Quin, quorum imperijs vrbesq́, arcesq́ reguntur,
Anxia securo pectora rure leuant.
Et magis hîc puri libertas aurea Coeli,
Quàm laqueata, domi, marmore tecta placent.
Nec quae centeno sinuat se porticus arcu,
Lenit, vt ambiguos paruula villa, metus.
Iam satis vrbanas, mea lux, habitauimus aedes,
Quin semel in villis degimus, aut in agris?
Est mihi fontanis circumdata villula riuis,
Villula, quâ nusquam cultior vlla viret.
Seu coeli ingenio, seu fertilis indole terrae,
Aptaq́ vicini commoditate loci.
Huc mea lux, paucis tantùm si veneris horis,
Oblitus patriae protinus vrbis eris.
Tumq́ ego, ceu tacitâ turtur meditatus in vmbrâ,
Libera, colloquijs, Sponse, vacabo tuis.
Et procul à populis procul vrbibus atque tumultu
Optatâ toties, sola, quiete fruar.
| |
| |
Audiet hîc nullus quae mutua verba loquemur,
Nostraq́ qui turbet otia nullus erit.
Quiq́ notet nostros, nemo metuendus, amores,
Tetricus hîc nullum ius sibi Censor habet.
Tunc mihi tu promes secretis intima fibris
Quaeq́ iuuent animum verba cupita meum.
Tunc ego, sim quantâ, dicam tibi, saucia flammâ;
Quaeq́, licet simules, dicta placere, scio.
O semel optati micet haec mihi sideris aura;
Quàm fortunato lux erit illa die!
Iam satis vrbanas, mea lux, habitauimus aedes.
Nostra sit exiguo tempore, villa domus.
| |
| |
| |
Cant. 7.
Veni dilecte mi, egrediamur in agrum,
commoremur in villis.
| |
Hier 2.
QVis dabit me in solitudine diuer sorium viato-
rum?
| |
D. Tho Aquin. hoc loco.
Mallem [enim] in solitudine habitare,
per quam nullus vel rarus transit.
| |
Bern. de inter. domo ca. 66.
Vtinam nullus hominum esset mecum
exteriùs, vt familiariùs loqui possem cū Deo
interiùs! ipse enim & secretum quaerit, & so-
litarium locum diligit. Fugiam ergo homi-
num solatia & colloquia; vt in secreto cordis
mei, Deum habitatorem habere possim. As-
suescam ergo sola intima cogitare, sola inte-
riora diligere, & in illis permanere, vt possim
audire quid loquatur in me Dominus Deus meus.
Ecce adsum pijssime Deus, tecum sum, intùs
sum. Quādiu in exterio ribus occupatus fui,
vocem tuam intrà audire non potui. Nunc
autem reuersus ad me, ingressus sum ad te,
vt possim te audire, & tibi loqui.
| |
Ps. 54.
Ecce elongaui fugiens, & mansi in solitudine.
| |
Greg. lib. 4. mor. c. 35. in Iob.
Fugiens se elongat, qui à turbâ desiderio-
rum temporalium in altam Dei contempla-
tionem se subleuat.
| |
Hier. epist. ad Rustic.
Oppidum, carcer; solitudo, paradysus
est.
| |
Bern. homil. Simile est Regnum Coelorum homini negot.
O solitudo beatà! ô Ereme, mors vitio-
rum, vita virtutum! te lex & Prophetae mi-
| |
| |
rantur, & quicumque ad perfectionem ve-
nerunt, per te in Paradysum introierunt: ô
beata vita solitaria & contemplatiua? quid
vltrà de te loquar? ipse Dei filius Saluator &
Magister noster, exemplum de dit nobis, fu-
giens in desertum & mansit in solitudine; vbi
sunt Rosaae charitatis, quae semper flammes-
cunt, quae semper in sancto odore viuunt. ô
solitudo negotiorum coelestium apotheca!
in te transitoria & terrena mutantur in coe-
lestia & aeterna. Deniq́ue in te, lacrymae mu-
tantur in risum, & gaudium pariunt sempi-
ternum.
| |
Pia anima [Deo] se totam exhibere ni-
tens in studio contemplationis. Veni, inquit,
in agrum, commemoremur in villis: congruen-
tissimè contemplationis studium, agri expri-
mit vocabulo; quia & illud in solitudine,
longeq́ue ab hominum conuersatione exer-
ceri solet; & nouimus agrum eas dici terras,
quae sunt in solitudine, longeq́ue à conuen-
tibus humanis; Ac, sicut ager si excolatur, in-
gentem profert fructuum vbertatem, qui-
bus nutrimurin corpore, ita & contempla-
tio, si rectè exerceatur, tantam profert vir-
tutum copiam, vt per illas, in vita alamur spi-
rituali. Vnde bene & in libro Genesis dici-
tur de S. Isaac: Et egressus fuerat ad meditandum
in agro, inclinata iam die? Nec minùs congruè
particulares meditationes, villarum nomine
| |
| |
designat; quandoquidem, sicut villas ea ap-
pellare solemus praedia, in quibus praeclarae
in agro sunt habitationes, ad id potissimùm
extructae, vt in illas tunc se conferant homi-
nes, eùm à mundanis negotijs respirare vo-
luerint; cùm ex infirmitate aliquâ conuales-
cere, aut quoquo pacto se recreare voluerint,
& cum fructus ex agro colligere, atque ser-
uare curauerint: ita & meditationes pariter,
praeclara sunt aedificia ab Animâ ipsâ in agro
contemplationis sibi extructa, in quibus illa,
fugiens praesentis saeculi negotia, quietè
commoretur; in quibus & commorans, ex
qualibet peccati aegritudine conualescat,
summisq́ue fruatur delicijs, ac demum exi-
mios virtutum colligat, seruetq́ue fructus,
Benè quoque pia anima, cum Deo dilecto
suo, egredi se, inquit, velle in agrum contem-
plationis & commorari in villis meditation-
num, cùm voluptatem nullam percipiat ex
hominum conuersatione. Quin imò quam-
uis terrenarum rerum copia exuberet in sae-
culo; quamuis prosperè sibi cuncta contin-
gant, minimè tamen ex commodis hiscè
quippiam percipiat voluptatis, nec vnquam
verè se arbitratur laetam, nisi cùm sibi egredi
liceat in hunc contemplationis agrum. Quâ
in re, videtur se habere instat auis illius, quae
tamersi in caueâ omnibus abundet rebus,
tum quae ad victum ei sunt necessaria, tum
| |
| |
quae voluptati illi esse possent; laetam tamen
numquam se reputat, quoad vsque permis-
sum ipsi fuerit, à caueâ ipsâ egredi, liberè vo-
lare, & commorari in foraminibus petrae. Iu-
re autem cum Deo egredi vult, quem vnum
habet dilectum; quia nec homines ardenter
quempiam amantes, villarum quippiam per-
cipiunt guftus, nisi amicum illum comitem
habeant, ideoq́ue ipsum inuitant. Et expe-
rientiâ comprobamus, etiam summos Reges
ac Principes, ad quos difficillimus aditus esse
solet, cùm in palatio Regioq́ue in throno re-
sident, in villis commorantes, etiam cùm in-
fimis rusticis libentissimè conuersari; & hoc,
illud est, quod anima intendit, cùm illum in
dictum inuitat agrum & villas, vt familiari-
ter cum eo agat, vti cū vnico dilecto. Neque
verò admodicū tē poris huic indulgere vult
studio contemplationis, & familiariter agere
cum Deo, sed delectatione maximâ, diutiùs
in eo optat persistere; id namque ijs indicat
verbis; commoremur, seu pernoctemus, aut requi-
escamus in villis.
Mich. Gisler. in c. 7. Cant.
| |
Laur. Iustin. in ligvit. tract. de orat. c. 5.
Quamdiu [enim] animus permixtus est
turbis & in multitudine fluctuantium volu-
tatur, nec vacat soli Deo, nec segregatus est à
vulgo. Propterea, ô anima, quae per oratio-
nem & contemplationem Deo vacare de-
creuisti, esto sola; hominum consortia fuge,
tumultuosas mortalium conuersationes de-
| |
| |
uita, vt illi solite solam serues, quem ex om-
nibus elegisti.
| |
Bern. homil. 40. in Cant.
O sancta Anima, sola esto, vt soli omnium
serues te ipsam, quem ex omnibus tibi elegi-
sti. Fuge publicum, fuge & ipsos domesticos,
secede ab amicis & intimis, etiam & ab illo
qui tibi ministrat. An nescis, te verecundum
habere sponsum, & qui ne quaquam velit ti-
bi suam indulgere praesentiam, praesentibus
caeteris? secede ergo, sed mēte, non corpore,
sed intentione, sed deuotione, sed spiritu: de
caetero, sola indicitur tibi mentis & spiritus
solitudo. Solus es, si non communia cogites,
si non affectes praesentia, si despicias quod
multi suspiciunt, si fastidias quod omnes de-
siderant. alioquin nec si solus corpore es, so-
lus es.
| |
Hierō. epist. 1. ad Heliod.
O desertum Christi floribus vernans! ô
solitudo in quâ illi nascuntur lapides de qui-
bus in Apocalypsi ciuitas magni Regis ex-
truitur! ô Eremus, familiariùs Deo gaudens!
quid agis? quamdiu te tectorum vmbrae pre-
munt? quamdiu fumosarum vrbium carcer
includit? Crede mihi nescio, quid plus lucis
aspicio; libet sarcinâ corporis abiectâ, ad pu-
rum aetheris euolare fulgorem.
|
|