| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
V. [Memento]
Memento, quaeso, quòd sicut lutum
feceris me, & in puluerem reduces
me.Iob 10.
| |
CRedideram Superis procul esse obliuia regnis,
Resq́ suas memori Numina ferre sinu:
Serpit at hic Superis, video, quoque mentibus error,
Aut aliquem simulant Numina cauta dolum.
Tu veles, aut certè cupis immemor esse videri,
Qui dubitas proprium quale creâris opus.
Si nescis, referam; si scis, cur fingere pergis?
Me Tua de luteâ dextera fecit humo.
Quaeris vbi? toto locus est notissimus orbe,
Primus vbi pater est conditus, hortus erat.
Fons vbi de riguis argenteus exilit herbis,
Quadruplicíque suas flumine findit aquas.
Scire lubet tempu? minimo post tempore, salsas
Cum maris aggeribus terra coëgit aquas.
Addo, (quod historiae facit, hâc quoque parte, probandae)
Puniceo rubuit Daedala gleba solo.
Hinc tribus es modicam digitis admensus arenam,
Primáque massa mei corporis illa fuit.
Nec primis erit his natalibus exitus impar,
Nil nisi puluis eram, nil nisi puluis ero.
Sic faber argillam samijs dum repperit agris,
AEdificat facili pocula ficta luto.
| |
| |
Principiò, terrae segmenta ligonibus vrget,
Indè leui madidam flumine mollit humum;
Denique materiem pernix rot a versat in orbem,
Amphoráque admotae nascitur arte manus;
Nascitur, at mediâ vix amphora vixerit horâ,
Frangitur, inq́ suam fracta recurrit humum.
Haud magè firma meae fundamina condita vitae,
Et leuis extremos finiet vmbra dies.
Cur igitur, veluti suga non satis incitet annos,
Praecipites glomerat mobile tempus equos?
Sponte, meus puluis, nimis heu cito, sponte fatiscit,
Et mea, non vllo, vita premente fugit!
Si mihi, seu vitreâ concreuit Olympus ab vndâ,
Caelite crystallo membra gelata forent!
Aut quales memorant, coelestia lumina, stellas,
Quas suus è liquidis condidit author aquis:
Aut foret Angelicae, sine corpore, portio vitae,
Elisiis qualem mentibus esse ferunt!
Sperarem Angelicis aequalia saecula lustris,
Coelestesq́ annos, sideriosq́ dies.
Sed data squammigerae magè fortia corpora turma
Quam peperit viridi Doris aquosapatri.
Quin etiam volucres cunis melioribus ortae,
Plumea queis nitidae membra dedi stis aquae.
O vtinam rigidis mihi stent adamantibus artus,
Aut durent neruos firma metalla meos!
Felices Scythicae fato meliore sorores,
Fama quibus fuluo finxit ab aere manus
Cuiq́ fuit solo corpus penetrabile talo,
Caetera nam triplex aes tibi corpus erat!
| |
| |
Sed quid ago, damnoq́ mei cunabula limi?
Aut queror è fragili corpora ficta luto?
Non bene vasa suo facient conuicia fabro,
Nec faber ipse suum iure refutat opus.
| |
| |
| |
Iob 10.
Memento, quaeso, quòd sicut lutum fece-
ris me, & in puluerem reduces me.
| |
Hieremiae 18.
SVrge, & descende in domum figuli, & ibi au-
dies verba mea. Et descendi in domum figuli, &
ecce ipse faciebat opus super rotam, & dissipatum est
vas, quod ipse faciebat è luto, manibus suis: conuer-
susq́ fecit illud vas alterum; sicut placuerat in ocu-
lis eius, vt faceret. & factum est verbum Domini
ad me dicens: Numquid, sicut figulus iste, non pote-
ro vobis facere, domus Israël, ait Dominus? Ecce
sicut lutum in manu figuli, sic vos, in manu mea.
| |
Volens Propheta, Dei oftendere poten-
tiam & hominis fragilitatem, comparat
Deum figulo & hominem luto; quod ni-
hil potest aduersus Deum, sicut nec lutum
aduersus figulum; vnde Rom. 9. dicitur: num-
quid potest figmentum ei qui se finxit, dicere, quid
me fecisti sic? & Isaiae 45. Vae, qui contradicit fictori
suo, testa de samijs terrae. Numquid dicet lutum fi-
gulo suo, Quid facis? & Isaiae 64. Et nunc Domine
Pater noster es tu; nos verò lutum; & fictor noster
tu, & opera manuum tuarum omnes nos. igitur in
domum figuli descēdere, est considerare fra-
gilitatem carnis, suae. Corpora autem no-
stra dicuntur vasa, quia continent liquo-
rem siue thesaurum pretiosissimum, scilicet
| |
| |
spiritum, ad imaginē Dei creatum 2. Rom. 4.
Habemus the saurum istum in vasis fictilibus. Deus
autem est figulus. Hoc autem vas, rectè dici-
tur fieri super rotam; vel propter corporis
instabilitatem; vel quia idem est principium
& finis ibidem. secundum illud Genesis 3.
De terrâ es, & in terram ibis.
Hugo Card. in hūc locum.
| |
Greg. lib. 10. mor. c. 36. in c. 10. Iob.
Vt lutum ergo homo factus est; quia de li-
mo est ad conditionem sumptus. Quod san-
ctus vir benè pietati iudicis obijcit, cùm po-
stulans dicit: Memento quaeso, quòd sicut lutum
feceris me. Ac si apertè dicat: Infirmitatem
carnis considera, & reatum iniquitatis laxa.
Vbi aptè quoque mors eius carnis adiungi-
tur, cùm protinus subinfertur: & in puluerem
deduces me. Ac si patenter postulet, dicens:
Memento quaeso, quod per carnem à terra
venio, & per eius interitum, ad terram ten-
do.
| |
Haec autem quae de exteriori homine di-
ximus, etiam in interiori quemadmodum pos-
sint congruere, libet vt breuiter replicando
montremus. Memento quaeso, quòd sicut lutum
feceris me. Sicut lutum quippè homo noster
interior existit: quia Sancti Spiritus gratia
terrenae menti infunditur, vt ad intellectum
sui conditoris erigatur; humana namque
cogitatio, quae peccati sui sterilitate aruit,
per vim Sancti Spiritus, quasi irrigata terra,
viridescit. Sed saepè, dum perceptis superni
| |
| |
doni virtutibus, sine interruptione vtimur,
ad priuatam fiduciam, vsu continuae prospe-
ritatis eleuamur: vnde fit plerum que, vt idem
qui subleuauerat, parumper spiritus deserat,
quatenus ipsum sibi hominem ostendat.
Quod sanctus vir protinùs exprimit, cùm
subiungit, & in puluerem deduces me.
Quia, cùm per subtractionem spiritus
mens aliquantulum in tentatione deseritur,
quasi ab humore pristino, terra siccatur; vt in-
firmitatem suam derelictus sentiat, & sine in-
fusione supernae gratiae, quātum homo aruit,
agnoscat: qui aptè quoque reduci ad pulue-
rem dicitur, quia dimissus sibi, cuiuslibet au-
ra tentationis raptatur.
Greg. ibid. cap. 37.
| |
Rupertus lib. 2. c. 20. in Gen.
Hoc ergo (sicut dignum erat) perpen-
dentes homines sancti, pulcra plasmata in
gloriam & honorem praeparata, hunc ipsum
Creatorem, suum plasten; seipsos autem, lu-
tum appellauerunt; eleganti confessione, la-
crymosâ declamatione: Et nunc Domine, in-
quit Isaias, Tu Pater noster es & nos lutum; & fi-
ctor noster, & opera manuum nostrarum, omnes
nos. Et ad Hieremiam loquitur idem plastes
noster Deus: Nunquid, sicut sigulus iste, non pote-
ro vobis facere, domus Israël? ecce sicut lutum in ma-
nu figuli, ita vos, in manu mea, domus Israël.
Ostenderat enim illi figulum facientem
opus suum super rotam: Et dissipatum est, in-
quit, vas quod ipse faciebat è luto manibus suis, con-
| |
| |
uersusq́ fecit illud, vas alterum, sicut placuerat in
oculis eius, vt faceret. Hinc idem qui suprà di-
cit Isaias: Vae qui contradicit fictori sui, testa de sa-
mijs terrae. Haec & illis similia sciens ille Iuris-
peritus coelestis Paulus ait: O homo tu quis es
qui respondeas Deo? Nunquid potest figmentum di-
cere ei qui se finxit; Quare me fecisti sic? Aut nun-
quid non habet potestatem figulus, facere de eodem
luto, aliud quidem vas in honorem, aliud verò in
contumeliam?
| |
Magnum reuerentiae documentum, ma-
gnum & congruum taciturnitatis & conti-
nentis linguae instrumentū. Deus plastes no-
ster est, nos autem lutum. Monet hoc vehe-
menti increpatione Apostolus vas electio-
nis, placitumq́ue aeterni figuli opus, monet,
inquam, nos, & mittit huc, vt cum Prophe-
tâ isto, praesens diuinae potestatis exemplar
videamus. Cùm enim abiectionem fratrum
suorum Israëlitarum congemuisset; Quid er-
go, inquit, dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum?
absit. nimirum vt haec diceret, ipse quoque
mente humili; in isto Prophetâ, descende-
rat in domum figuli, & viderat quod do-
mus Israël lutum esset, aequè vt omne coe-
num gentium; & quia non pro debito sed
pro solâ gratiâ Deus figulus omnium, sumpsit
Abraham, cùm esset lutum Chaldaïcum &
ex illo, & ex seminis eius massâ luteâ, fecit
quae voluit vasa misericordiae, vasa honoris
| |
| |
& gratiae. Quid ampliùs illi debebat, quàm
vniuerso luto generis Adae? hoc ille sapiens
& humilis, & ideò verè sapiens quia humi-
lis, viderat & humiliter sentiebat; quia non
propter figuli inertiam, sed propter incom-
prehensibilem Iustitiam, rebelle lutum in
manu eius dissipatum suerat. Porrò vt ad
spectandam similitudinem figuli reuerta-
mur, dicamus nunc quando figulus ille co-
gnouit figmentum nostrum, suscipiendo
puluerem nostrum, tunc ipse faciebat opus
è luto manibus suis super rotam adhibitis
digitis suis, id est, donis Spiritus sancti, vt
perfecta iam in plenitudine temporis vasa,
thesauros susciperent misericordiae & ho-
noris. Sed ausum est infelix lutum bla-
sphemare figuli sui digitos. Quid igitur?
Nimirùm figulo iustissimè digitos suos so-
ris contrahente, & cum totâ manu ferien-
te, dissipatum est vas, dissipatione vali-
dâ.
Rupertus lib. 1. in Ieremiā cap. 10.
| |
Aug. soliloq. cap. 31.
Num quaeram igitur quis fecit me. Tu
Domine fecisti me sine quo factum est ni-
hil, tu factor mei, ego opus tuum. Gra-
tias tibi ago Domine Deus meus, per quem
viuo ego, & per quem omnia viuunt, quo-
niam fecisti me. Gratias tibi plasmator mei,
quia manus tuae fecerunt me & plasmaue-
runt me.
| |
Aug. sol ilo. cap. 20.
Nouisti figmentum nostrum figulus no-
| |
| |
ster & omnes quasi lutum in manu tuâ.
| |
Aug. lib. 5. de ciu. cap. 3.
Nempe figmentum fragilius, quàm va-
sa quae illâ rotatione finguntur.
| |
Rupertus lib. 2. c. 21. in Gen.
Igitur quia sic voluit, & sic sapientia di-
ctauit, vnum de quo caeteri propagarentur,
formauit hominem de limo terrae.de limo,
inquam terrae. Manifestum est hoc, quia se-
cundùm corpus, homo terra est. Terra enim,
inquit Dominus, es, & in terram ibis.
| |
Aug. in Ps. 102.
Nouit, quid fecerit, quomodo lapsum sit;
quomodo reficiendum sit, quomodo adop-
tandum sit, quomodo ditandum sit. Ecce
facti sumus de limo. Primus homo de terra,
terrenus; secundus homo de coelo coele-
stis.
| |
Ambr. in Psal. 118.
Nosce tamen te ipsum homo: tuae animae
dicitur in Canticis Canticorum. Ni cognoue-
ris te formosa in mulieribus. Cognosce te anima
quia non de terra, non de luto es, quia in-
sufflauit in te Deus animam viuentem. At-
tende tibi, vt lex dicit.tibi, id est, Animae tuae:
saecularia te & mundana non teneant; ter-
restria non morentur; ad illum tota inten-
tione festina, ex cuius inspiratione consi-
stis.
| |
Cognosce te anima, quia non de terra,
non de luto es, quia insufflauit in te Deus, &
fecit te in animam viuentem. Opus magnifi-
cum est homo, Dei inspiratione formatum.
Disce homo, vbi grandis, vbi pretiosus sis,
| |
| |
vilem te terra demonstrat, sed gloriosum
virtus facit, fides rarum, imago pretiosum.
An quicquam tam pretiosum, quàm imago
Dei est?
Ambr. ibid. Oct. 10.
|
|