| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
Sanctissimo
D. nostro
Vrbano
octavo
pontifici
maximo.
CVI secūdùm Deum,
PIA DESIDERIA,
nisi desiderio orbis
Christiani, Tibi, in-
quam, BEATISSI-
ME PATER, dedicarem? Certè
videntur Diuinâ huc quâdam de-
signatione destinata, quae iam
dudum Tibi olim Cardinali, ma-
ximo literatorum Patrono, à me
| |
| |
fuerant tacitâ cogitatione conse-
crata.
Iam quidem Sacra Tua Ponti-
ficis Majestas tantùm deterrebat,
quantum nuper MAPHAEI
CARDINALIS BARBERINI
notissima humanitas inuitabat:
ambitiosus tamen hic libellus
meus, omnibus DESIDERIIS
suis, ampliùs etiam Pontificis
quàm Cardinalis patrocinio vin-
dicari expetebat.
Venit ergo suo sibi argumen-
to, cultuq́ue diffidens, Tuarum
verò Virtutum inuitatu audax, ne
dicam inuerecundus. Vt optaret,
Tuus in literas meliores amor
impulit; vt auderet, VRBANI
nomen suasit; vt timeret, sua in-
fantia, Tuaq́ue summa eruditio
| |
| |
fecit, Vrbanitatem, cùm BAR-
BERINVS esses, expertum se
prolixissimè indicabat Carolus
Scribani noster, oblato nuper
Prodigo suo. Amorem in lite-
ratos omnes & publica fama lo-
quebatur, & confirmabat testi-
monium Tarquinij Gallutij, qui
inscriptâ Tibi suarum Oratio-
num praefatione narrat: Ita Te so-
litum eos excipere, qui Musis hisce
mansuetioribus delectantur, vt exte-
rorum prope nemo Romam ingredia-
tur, qui Te non conueniat, conuen-
tumq́ue sic admiretur, vt palàm pro-
nunciare non dubitet, vnum Te esse,
cui, si facultas daretur, voluntas et-
iam esset, fugientes literas à situ
atque ab interitu vindicandi.
Eruditionem denique etiam- | |
| |
num testantur politissimorum
poëmatum Tuorum immortalia
monimenta.
Etenim VRBANE PON-
TIFEX MAXIME, (quod sine
adulationis notâ depraedicant o-
mnes)
Seu per audaces noua dithyrambos
Verba devoluis, numerisq́ue ferris
Concinis majore .... plectro;
Multa te Coelo leuat aura Cycnum.
Et quid ego, ad aras Tuas, semi-
paganus afferam, quae
Hic metus, ne Marsyae calami- | |
| |
tate multarer, ad rudiores aures
trepidantem relegabat, cùm de-
nuò blandissimi nominis Tui ve-
nit in mentem, plusq́ue ab VR-
BANO sperare iussit, quàm Mar-
syae licuit ab inurbano Apol-
line.
Cogitabam praeterea excusa-
ri me quoque temeritatis posse;
si venissem, non quasi interpel-
laturus sacratissimas Tuae Beatitu-
dinis curas, reuocatione studio-
rum iam pridem depositorum,
sed valedicturus tantùm. Sic e-
nim intelligebam, ad sacrum
Conclaue (cùm in eo degeres
Pontifex designandus) aduolasse
apes (Musis olim sacras) cellasq́ue
suas, haud procul fenestrâ Mu-
saei Tui construxisse; non alio, vt
| |
| |
ego quidem auguror portento,
quàm quasi valedicerent Phoebo
suo; praedicerentq́ue Maiorum
tuorum ceras, insigniaq́ue abs
se expressa, deinceps Pontificiae
Tiarae velut sacro alueari suppo-
nenda.
O vaticinium coelesti omine
designatum, euentu certissimo
approbatum! Quamquam non
apibus modò naturâ suâ diui-
nantibus, verùm etiam cuiuis vel
crassissimo auguri, longè facilli-
mum fuerit praesentire, Pontifi-
cem Te Maximum futurum, priùs
quàm factus esse renunciareris.
Certè enim maxima virtutum
Tuarum decora, eruditionis, re-
rumq́ue abs Te gestarum fama,
ita orbem peruaserat vniuersum,
| |
| |
vt priùs Pontifex Maximus, o-
mnium esses acclamatione fa-
ctus, quàm Purpuratorum Pa-
trum sententiis dictus. Nimirum,
iam Pontifex eras, sed Oraculo
tantùm sanctissimi illius Sena-
tus designandus. Et ne meritis
testimonium deesset, calculis
quinquagenis; quaternis praeter-
ea reliquis (qui soli desidera-
bantur) eligendus, nisi huma-
nâ potius quàm Diuinâ conspi-
ratione id factum credi potuis-
set.
Permitte igitur, BEATISSI-
ME PATER, vt qualem Te
per omnem retro vitam praesti-
tisti, qualemq́ue admirati sunt
plurimi, Omnes aliquando or-
be toto noscant, venerenturq́ue.
| |
| |
Non equidem par Maiestati Tuae
pictor sum, sed (quod Modestiae
Tuae scio gratius fore) angustâ ta-
bellâ Magnitudinem Tuam (vt
ille olim solo pollice Cyclo-
pem) aliquatenus adumbra-
bo.
Ignosce nostri laesus obsequio styli,
Amoris hoc crimen tui est.
Sacra Hebraïcae linguae adyta
studiosus indagator penetrasti. At-
tici sermonis peritissimus, mella
loqueris
Melle, quod in ceris Attica
Inter Latinos, ita chorum du-
cis, vt sanctissimos Pontifices,
Damasum, Nazianzenum, O-
rientium, Ennodium, Am- | |
| |
brosium, Paulinum, Prospe-
rum, Sidonium imitatus, ser-
monem elegantissimis, ne di-
cam prope diuinis, numeris alli-
garis.
Venio ad honorum gradus, per
quos Tua Te Virtus duxit. An-
no aetatis decimo nono Te Six-
tus Quintus ad praelaturam e-
uexit; nempe iam tum orbis
principatui maturum, si id aeta-
tis Tibi Pontificatum adolescen-
tia, vt Augusto Imperium, per-
misisset.
Iam tunc canities animi, iam dulce loquendi
Pondus & ingenium venerat ante diem,
Ingenium coeleste suis velocius annis.
| |
| |
Protonotarius deinde Apo-
stolicus, Abbreuiator Parci maio-
ris, Referendarius vtriusque si-
gnaturae, Clericus camerae factus
es.
Anno vigesimo primo, Cle-
mens VIII. maritimum Tibi
Vmbriae oppidum, Fanum For-
tunae, pro se gubernandum de-
dit; auguratus nimirum quòd for-
tunam ipsam deinceps arbitratu
tuo recturus esses.
Et quae, quantaq́ue deindeà Te
munera, domi, forisq́ue (fortunâ
semper veluti morigerante) admi-
nistrata sunt?
Redeunte in Pontificios cen-
sus, Ferrariensi dominatu, instru-
mento extincti feudi scribundo
praefuisti.
| |
| |
Beneuentanis finibus regun-
dis, vnà cum Alexandro Ludoisio
Cardinal i, (qui Pontifex postea
Gregorij XV. nomen accepit) ar-
biter datus es.
Iudex aestimandae litis de Pe-
rusino lacu, fundisq́ue Vmbriae
constitutus, Perusiam triginta sex
scutorum millibus aeris alieni libe-
rasti.
A Clemente VIII. Ferrariam
ductus, celebrati abs se matrimo-
nij inter Serenissimum Archidu-
cem Albertum, duodecim Au-
striacorum Imperatorum sangui-
nem, & Elisabetham, Claram,
Eugeniam Philippi II. Maxi-
mi illius Hispaniarum Regis fi-
liam, nuptiales tabulas conscri-
psisti.
| |
| |
Fortunatissimorum Sponsa-
lium conditiones, inter Catho-
licum Hispaniarum Regem Phi-
lippum III. & Margaretam Au-
striacam eiusdem Pontificis au-
thoritate abs te scriptae, lataeq́ue,
tam auspicatas fecêre nuptias, vt
meritò Tibi Hispania debeat po-
tentissimum suum Regem Phi-
lippum IV. Gallia Reginam An-
nam Austriacam; Roma Cardi-
nalem Ferdinandum; caetera Re-
gna spes maximas suorum con-
iugiorum.
Denique ab eodem Clemen-
te VIII. in Galliam legatus, e-
ius verbis Henrico Magno gra-
tulatum iuisti, natâ sibi prole Lu-
douico XIII. Rege justissimo,
quem brachiis sublatum, Pon- | |
| |
tificis Maximi nomine, à sacro Ba-
ptismatis fonte suscepisti. O prae-
claram Pontificatus Tui arrham!
Ecquis enim non intelligeret
Te Coelo aliquando ferendo suc-
cessurum, qui Regium illud Chri-
stianissimi Regni sidus Athlan-
tis instar manibus sustineres? I-
ta nempe naturâ comparatus e-
ras, vt ad maxima quaeque ge-
renda, perficiendaq́ue natus vide-
reris.
Igitur in Vmbriâ Commissa-
rium Apostolicum; in Galliâ
Nuncium, Bononiae Legatum
Pontificium gessisti. Quid am-
pliùs?
Ductus per omnes dignitatum formulas,
Meritusq́ue plura quàm gerens.
| |
| |
Primùm Archiepiscopus Na-
zarenus, Cardinalis deinde, tum
Episcopus Spoletinus, Praefectus
signaturae Iusticiae, Scotorum
Protector, Congregationis de
propagandâ fide à Gregorio XV.
(vt olim à Clemente VIII. Con-
gregationis de Principum debitis
exigendis) Denique PONTI-
FEX MAXIMVS factus
es.
Liceat igitur nunc, BEA-
TISSIME PATER, illud
quoque aliquousque in Te con-
ferre, quod in CHRISTVM
Pontificem immortalem Apo-
stolus dixit:
Talis enim decebat vt nobis esset
Pontifex.
Heb. 7.
Etenim haec aetas nostra Tali
| |
| |
Pontifice indigebat; & Tu Talis,
aetate nostrâ, solus Pontifex esse
merebaris.
Adeòq́ue; ne vlli fas esset dubita-
re (quod olim Sanctiss. Pontifici
Fabiano euenisse, accepimus) cùm
in Conclaui esses, candidissimae
columbae ad fenestram tuam ad-
uolantis indicio (Diuinitùs haud
dubiè) es designatus. Id quod e-
go, nemini ambiguum esse pos-
se, tum certò mihi persuasi, cùm
intellexi, Te iam recens Pontifi-
cem omnium admurmuratio-
ne dictum, nondum solenni
ritu è throno salutatum, ge-
nibus humi nixis, manibus, o-
culisq́ue sublatis, Deum his
verbis publicè compellasse:
| |
| |
Domini, si haec electio, non est aut
è gloriâ tuâ, aut è bono Ecclesiae,
aut salute meâ, priùs hinc efferar
è Conclaui mortuus, quàm vi-
O vocem Vrbano Pontifice
dignam! vocem aris, templisq́ue
omnibus consecrandam! vo-
cem, quae quàm dignus Pon-
tificatu esses, quo instinctu ad
eum prouectus, facilè indica-
ret.
Sic viue diu Ecclesiae Tuae VR-
BANE OPTIME MAXI-
ME, cui Princeps iubente coe-
lo praefectus es; & cùm hoc
meum qualecumque munuscu-
lum aspicies, neque Pontifi-
cem Te esse, neque eum cuius
tanta sit Maiestas, sed VRBA- | |
| |
NVM recordare: Caetera Tua,
vtpote maxima omnia, plus ni-
mio me deterrent; VRBANI
solius pedes audeo submississimo
osculo venerari.
Sanctitatis Tuae Seruus minimus
HERMANNVS HVGO
Soc. IESV.
|
|