678 Illmo Nobilmo Amplmoque Domino, Domino Hughoni Grotio, Regni Suetiae ad Christianissimum Galliae Regem Legato, &c.
1 Illme, Nobilme, Amplimeque Domine.
2 Non semper errat fama, aliquando et eligit. Utque tandem liqueret 3 eam verum dicere, ipse inter alios tui observantissimos, diu vovere 4 non destiti. At, gratulerne tibi de munere, an de te muneri, quod 5 quamvis honorificentissimum, splendoris tamen multò plus a tua 6 claritudine mutuatur, quàm tibi conciliat? Gratulor equidem tibi, 7 cum praesertim tale sit, ut nullum (id quod vel omni gloriae sensu 8 longè vehementius juvet) exercendis dignè divinae tuae mentis 9 dotibus, virtutibusque, promerendoque luculentissimè de nationi- 10 bus generis humani ocellis, magis opportunum contingere potuerit. 11 Próindè et Suetiae, et Galliae, et huic patriae, quarum conjuncta 12 commoda procurandi occasio valdè, ut opinor, tibi ex sententia 13 cedit; imò Christiano orbi universo gratulor, in eo te fastigio 14 collocatum, unde populis de extrema salute anxijs, alijs de publica 15 securitate satagentibus, propitium sidus affulgeas, et hosti juxtà ac 16 tuis venerandum, atque adeò exoptandum, ob aequitatem animi 17 singularem. Deumque Opt.Max. enixè precor, consilia tua rei 18 Christianae ut prosperet; quò pro funesto hoc Germaniae statu, 19 ingruentiumque aliunde bellorum minis, solidâ aliquando fidaque 20 pace beati, tranquilla omnia tuae imprimis pietati pariter et solertiae 21 debeamus. Te denique rogo, hoc officium alijs fortassis minus 22 probandum, tanquam elati, sibique praefidentis animi argumentum, 23 verum ab optimo, tuaeque dignitatis studiosissimo profectum, quae 25 tua est humanitas, ne averseris. Vale genuinum generositatis exem- 26 plar, vel potius ipsa generositas, cui se aeternum dicavit, consecra- 27 vitque
28 U.T.
29 P.C. Hóófdius.
30 Amsterodami, quinto Kal.Febr. MDCXXXV.
vertaling
Niet altoos vergist zich het gerucht, somtijds kiest het zelfs zorgvuldig. En dat ten laatste evident zou blijken dat het de waarheid sprak, heb onder anderen die u fer-