In obitum clarissimi et doctissmi viri Abrahami Torrenii, gymnasii Leidensis rectoris prudentissimi(1739)–Ewaldus Hollebeek– Auteursrechtvrij Vorige [Folio A1r] [fol. A1r] In obitum clarissimi et doctissimi viri Abrahami Torrenii, gymnasii Leidensis rectoris prudentissimi. Hei mihi! quem gemitum, quod lamentabile verbum Tota refert tanti morte Palæstra Viri! Nunc iterum tristes sese abscondêre Camoenæ; Pieridumque cohors, carmine grata, silet. Omnia nunc lugent, auditur ab æthere planctus; Dî quoque non temnunt fata dolere Viri. (Eloquar, an sileam?) stupeo, vox faucibus hæret, Torrenium terris abstulit atra dies. O quantâ virtute ferox vis mortis acerbæ Erpuit nobis, quâ pietate Virum! Quanta fuit mentis viduis constantia rebus, Cui mors, quæ cunctis, vix metuenda fuit! [Folio A1v] [fol. A1v] Quis fuit ante decor, doctæ quæ copia linguæ! Gratia quæ dictis mixta lepore fuit! Hic quoties animos, quoties hic mulsit & aures! Eloquii cunctis quæ documenta dedit! Gymnasii quantâ flagrabant pectora curâ, Quot Juvenum mentes imbuit arte Bonus! Queis nunc est licitum speratos carpere fructus, Proh dolor, in quorum non ego parte fui! Plura Viri referam, nostro qui carmine major Pieriis ipsis fata canenda dedit, Quæque rigant tumulum lacrimis, atrâque cupresso Exornant tanti moesta sepulchra Viri? Ergo alii celebrent sublimi carmine laudes Torrenii, & dignum nomen ad astra ferant. Gloria nam semper toto celebrabitur orbe: Sæcula relliquias nulla perire sinent. Nos tristes lacrimis tumulum perfundimus atrum, Clausaque sic moesto solvimus ora sono: Succubuit morti Vir mortis vulnere major, Tempora qui dignus vivere longa fuit. [Folio A2r] [fol. A2r] Ingens jactura, atque inconsolabile damnum, Quo nobis nullum tristius esse queat! Proh dolor! hoc letho quot sunt obducta tenebris? Blanda fluens docto lingua lepore silet. Nunc abiit pietas, priscæ virtutis imago, Quæ menti fixâ sede locata fuit; Pectora quæ doctâ flagrabant Palladis arte, Perpetuò tenui pulvere tecta jacent. Mors rapiat vulgum, sed tetram inferre sagittam Torrenio tanto quî fuit ausa Viro? Ipsa stupet, viresque suas miratur & ipsa, Quod cunctos hujus fata movere videt. Lugubres versus nostri quum talia promant, Reddita vox alto percutit ossa sono: Sistite vos lacrimas, hominis nec fata dolere Fas est, quem cunctis eripuere malis; Otia sunt membris, magnoque dolore solutum Non mala nunc corpus, queis crucietur, habet. Mensque Viri tanti capiat quin gaudia mille, Quis dubitet? superis sitve recepta Diis. [Folio A2v] [fol. A2v] Nil aliud finis vitæ tam rite peractæ, Cui nunquam coeli semita clausa fuit. Altera Torrenii pars est sub pulvere tecta, Altera dum semper vivet in ore piis. Sistimus & lacrimas, postquam vox fertur ad aures, Contentique, Diis sic placuisse, sumus. Solvimus & vere toto de pectora vota; Pars maneat docti cætera salva Chori, Longaque florescant doctores sæcula nostri, Et vireat Leidæ Palladis arte Schola! Sic doctrina diu nostrâ florebit in urbe, Proferet & dignos inclyta laude Viros. E: Hollebeek Sec. Class. Auditor. Defunctus XV Kal. April. MDCCXXXIX. Vorige