Horae Belgicae
(1968)–A.H. Hoffmann von Fallersleben– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina π5]
| |
[Deel IV]
| |
[pagina I]
| |
Praefatio.Fabulas de rebus gestis Caroli Magni apud Belgas vulgares erant atque pervagatae; quo factum est, ut seculo decimo tertio et quarto talibus de narrationibus carmina componerentur. Quum autem iam ante id tempus eiusdem argumenti fabulae etiam ex Gallia septentrionali allatae essent, non abstinuerunt poetae, quin peregrina potius quam domestica consectantes adventicia illa argumenta carminibus suis celebrarent, sicut poemata de Haimonis filiis, Malaghijs, Oghier van Danemarc, Guerijn van Montglavie etc. talem originem prae se ferunt. Qua de caussa Jacobus de Maerlant ad finem seculi tertii decimi praecipue gallicos poetas odio persequitur perstringitque his versibus (Hor. belg. i, 51.): die scone walsche valsche poeten,
die meer rimen dan si weten,
belieghen groten Carel vele
in sconen worden ende bispele.
Exhaustis tandem sontibus peregrinis ad domesticos confugere coeperunt, quod decimo quarto demum seculo factum esse videtur; et sic inter cetera etiam fabula de furto Caroli Magni versibus describi coepta est. Erat haec fabula sine dubio perantiqua et tam pervulgata, ut auctor speculi laicorum, cui veritas accuratiorque historiae cogni- | |
[pagina ij]
| |
tio cordi erat, eius mentionem facere his verbis non dubitaret (Lekenspieghel iii, 17, 133-135.): men leest dat Caerle voer stelen;
ic seggu dat sonder helen
dat Caerle noit en stal.
Exstat aliud testimonium, quo maior etiam antiquitas huius fabulae efficiatur, licet ipsa patria eius inde colligi non possit. Albericus monachus Cisterciensis, quem dicunt Trium fontiumGa naar voetnoot*), et qui vixit medio seculo tertio decimo, in Chronico suo ad annum 788 narrat (Leibnitzii Access. T. ii. P. i. p. 120.) ‘Coniuratio valida facta est ab Austrasiis contra Carolum regem auctore Harderico, qua detecta multi aut membris truncantur, aut exiliantur, itaque aut duo fuerunt Harderici, aut mendacium est quod Amicus scribitur supra interfecisse Hardericum, et, ut in cantilena dicitur, ad istam couspirationem cognoscendam Carolus Magnus monitu angeli ivit de nocte furari.’
Germanicum huius argumenti carmen non exstat, neque tamen Alegastus totus evanuit. Narrat de eo Vrouwenlop noster (mortuus Moguntii a. 1317.) fabellam sequentem valde lepidam (ex cod. Colmariensi in Bragur ii, 331. 332.): | |
[pagina iij]
| |
Algast der wolde riten
von sìner bürge dan
ûf stelen bî den zîten,
dâ vant er einen alten man
unde minnesan
bî einem jungen wîbe.
vürbaz begunder ìlen,
wolt schaffen sìne dinc,
dâ vant er bî der wîlen
ein alt wîp sunder vröud ursprinc,
ein jungelinc
lac bî der reigen tibe.
dâ müet den helt, des bin ich wer,
er stac den alten hin unde brâht den jungen her.
alsô volginc der wehsel nâch sìnes herzen ger.
dâ brâht er deme jungen man die jungen.
die alten zwei die minne verdrôz,
dâ wurden die zwei jungen
aller sorgen blôz.
mit wîzen armen einz daz ander umbeslôz:
sô hât mîn zunge den wehsel cluk besungen.
Aliam consimilem centum fere annos antea prodit auctor poematis, cui nomen est Titurel (cod. Vind. 2675. str. 4150. fol. 122. b; cf. str. 4153. libri impr. a. 1477. fol. 202. col. 1.): ob icht daz vor gedanken
ist mannes herze helende,
sô muz iz kunnen wanken
noch baz dan Elbegast, ob er sô stelende
was dem vogel eier ûz der brute.
Ut in poemate nostro, sic etiam in libro qui Carl Magnus appellatur et apud Danos ad hunc usque diem versatur, fabula illa superest. Cuius libri argumentum secundum Jacobum Grimm hoc sere est: | |
[pagina iv]
| |
Pippino mortuo imperium perturbatur, Carolus in fugam se confert et Ardenae moratur. Nocte quadam ei dormienti Dei angelus apparet et Carole, inquit, surge et vade furatum. Carolo valde admiratione stupenti angelus porro dicit: mitte nuncios ad furem qui Alegastus appellatur, ut tecum sit et te adiuvet in devincendis inimicis tuis. Prima luce Carolus mittit ad Alegastum, qui continuo venit et tamquam commilito ab eo exceptus pro sua parte fidem promittit. Postquam egressi sunt, Carolus Alegasto praecipit, ut se semper pro Carolo Magnum appellet.
Nocte quadam perveniunt ad castellum Tunger, comitis Remfredi proprium. Alegastus Carolum apud suos equos manere iubet, se ipsum comitis furari velle. Tum Carolo ad comitis cubiculum adducto: Insiste, inquit, iuxta lectum, dum revertar. Non procul inde erat stabulum. Equus ab Alegasto attactus hinnit, ita ut comes expergiscatur et agasonem evocet, qui equum invisat. Alegastus per longitudinem in trabe, quae est supra equum, se collocat, ne ab agasone videri possit. Equus hinnit iterum, comes cereum accendi iubet et ipse stabulum ingreditur; quum autem nihil animadvertat, quod equo nocere possit, revertitur et iuxta coniugem recumbens, Audias, inquit, quod tibi aperiam: Carolus Pippini filius in festo nativitatis domini nuptias celebrabit et nos duodecim coniuravimus de eo hac occasione interficiendo; tum regnum inter nos partiemur et ego rex Tungriae evadam. Uxor eum ab hac re vehementer dehortatur (nusquam autem vocatur Caroli soror) et interrogat: Quomodo sine damno haec omnia perficias? At ille, Audi reliqua, inquit, unusquisque nostrûm cultrum in manica sua occultat, quos omnes in eum defigamus. Tum coniux: Quanam caussa tantum nefas facere vultis! pater eius fuit rex et dominus vester, et filio malam refertis gratiam. Quibus au- | |
[pagina v]
| |
ditis comes irascitur et faciem illius pugnis caedit, ut os et nasus sanguinem effundant. Carolus sanguinem omnem digitabulo suo suscipit. Tandem comes et uxor obdormiunt. Alegastus de trabe descendit, prope accedit ad lectum comitis et ensem eius furatur. Tum revertuntur ambo in stabulum. Alegastus sellam equo imponere conatur, quod is non patitur. Carolo autem id faciente insistit equus ut agnus. Tum abeunt et equus Carolum tantum sessorem admittit.
Domi interrogat Alegastum mater Caroli: Cur nominas eum Magnum? Hoc facio propter eos qui eum prodere student, et ei omnia ista narrat. Mater mittit Tivelsburgum, ut Archiepiscopus Carolo nomen Magni confirmet. Quibus factis omnes amici et vasalli invitantur, castellum Eringsborg munitur et solennia regis coronandi splendidissime praeparantur. Veniunt etiam proditores isti duodecim. Solennibus confectis deprehenduntur, cultri inveniuntur, et nemo se defendere potest. Carolus digitabulum profert et Remfredum interrogat: Agnoscisne sanguinem? Proditor obstupescit re detecta. Iudices sententiam dicunt ut quisque in patibulo suspendatur, Carolus autem propter comitis uxorem decollari eos iubet. Provinciae distribuuntur, Alegasto contingit comitis uxor et comitatus Tungerborg.
Grimm fabulam danicam antiquiorem et argumenti dispositione praestantiorem esse existimat quam belgicam, quae tantum ex excerptis van Wyniano libro Avondstonden insertis ei nota erat. De indole nostri poematis Grimm nunc meliorem credo habebit opinionem; quod autem ad eius antiquitatem attinet, nihil certi asseverari potest, quum testimonia divulgata non talia sint, ut aliquid evincant. Verba quaedam et genus dicendi multis in locis simplex et populi ingenio respondens vindicant ei antiquitatem satis remotam, fortasse seculum quartum decimum. | |
[pagina vj]
| |
Sed plures manus seculi quinti decimi carmen additamentis contaminarunt multumque ei et antiquitatis et pulchritudinis detraxerunt, qua ex re poema magnum detrimentum cepit. Idcirco conatus sum proprietates antiquas quantum fieri potuit restituere (e.g. is mutavi in es, ist in eistGa naar voetnoot*), niemant in niemen).
Poematis nostri usque ad hunc diem, quod valde dolendum est, nulli reperti sunt codices manuscripti; continetur solum in duobus libris seculo quarto decimo typis exaratis, qui inter se haud minus discrepant. Cuius editionis utriusque unum tantum exemplum restat. I. quod significo A 26. folia in 4o continens in bibliotheca Regia Hagana asservatur, cuius possessor primus fuit C. van Alkemade, tum P. van der Schelling, deinde Jacobus Visser, qui primam de eo notitiam inseruit libro suo mediocri: Naamlyst van Boeken, die in de xvii. Neederl. Prov. geduurende de xv. Eeuw gedrukt zijn (Amsterd. 1767. 4o). bl. 61. Visser typos consimiles esse putat illis quibus liber Summe le Roy te Delf 1478 exaratus est. Ego quoque hunc librum, licet ipse non conspexerim, Delphis circa idem tempus impressum esse existimo atque, si accuratius inquireretur, appariturum, hunc ipsum ex officina Gerardi Leeu prodiisse. Numerus versuum a Vissero falso notatur, continet enim poema non 1364, sed 1381. Ex hoc exemplo van Wijn breviarium confecit (Avondstonden i, 308-312.), quod postea Jaco- | |
[pagina vij]
| |
bum Grimm ad dissertationem singularem conscribendam adduxit (Ueber Karl und Elegast im Museum für Altdeutsche Literatur und Kunst ii [1811.], 226-236). Ex eo tempore J.A. Clignett tantum quaedam excerpta notis suis inseruit, quas addidit recensioni collectionis sabularum belgicarum, nomine Esopet notae, in suis Bijdragen tot de oude Nederlandsche Letterkunde, in's Gravenhage 1819. 8o. - Apographum valde accuratum debeo amicitiae Domini J.T. Bodel Nyenhuis, sub auspiciis clarissimi viri Holtrup ibidem Bibliothecarii confectum. Exemplum genuinam indolem optime profert et antiquam dicendi et scribendi rationem conservat, qua de caussa id in recensione mea maxime secutus sum. Ceterum hoc ipsum non ubique veram lectionem offerre, varietas lectionum comprohabit. II. signo literae B ¶ Een schone ende ghenuerhlike historie van den groten koninck karel ende den ridder Elegast 25. folia in 4o continet. In sine pauca adduntur oratione soluta: Dan coninc Karels leuē en̄ doecht In sine legitur: ¶ Hier eyndet die historie vanden edelen coninc karel en̄ den vromen ridder Elegast Asservatur in bibliotheca Regia Berolinensi. Idem est exemplum quod ex bibliotheca Schwarziana (Cat. Bibl. Schw. ii, 47. nr. 65.) translatum est in Adelungianam (Cat. Bibl. Adelung. nr. 340). Liber fortuito in Germania inventus multos in errorem induxit, ut germanicam eius originem suspicarentur, e.g. Panzer, Annalen der ältern deutschen Litteratur i, 47. Koch, Compen- | |
[pagina viij]
| |
dium der Deutschen Literatur-Geschichte ii, 234. et Karl F.A. Scheller, Bücherkunde der Sassisch-Niederdeutschen Sprache 119. nr. 498, qui amore suo erga Saxones fatuo instigatus inscriptionem saxonice expressit. Lectiones signo carentes vel litera B signatae ex hoc exemplo sumptae sunt. |
|