venerit, & etiam num inveniat non paucos. Sed vt in ceteris fere omnibus rebus, quamvis eodem genere comprehensis, magna est diversitas: ita in Poëmatis quoque. Equidem sic semper existimaui, ea Poëmata quae non tantum syllabarum certis legibus astrictarum venustam concinnitatem prae se ferrent, sed etiam penitiorem quandam eruditionem, vitae formandae aptam, spirarent, magni facienda esse. At quemadmodum in picturis cordati viri non tam ipso pulchrae tabulae aspectu, quam rei ipsus sive historiae quae ibi depicta est, memoria afficiuntur; ita honestus animus non tam metri volubilitate, quam rerum eo adumbratarum pulchritudine capitur.
Inter omnia vero Poëmatum genera non insimum sibi locum vindicant eae inventiones sive animi lusus, qui Emblemata vulgo dicuntur: quibus illa praeterea gratia accedit, quod praeter litteratam illam Poësin, ab altera quoque veluti Dea Pictura scilicet, non parum ornamenti & cultus accipiant. Ita sit vt & versibus audiendis aures, & praesertim artificiose sculpta inspicienda imagine, oculi,