| |
| |
| |
Anhang
Ostenda loquitur (H. Grotius)
Hugonis Grotii Poemata, collecta et magnam partem nunc primum edita a fratre Gvillielmo Grotio. Leiden, 1617, S. 341f.
Area parva ducum, totus quam respicit orbis,
Celsior una malis, et quam damnare ruinae
Nunc quoque fata timent, alieno in littore resto.
Tertius annus abit: toties mutavimus hostem:
Saevit hiems pelago, morbisque furentibus aestas,
Et nimium est, quod fecit Iber; crudelior armis
In nos orta lues, nullum est sine funere funus,
Nec perimit mors una semel. - Fortuna, quid haeres?
Qua mercede tenes mixtos in sanguine manes?
Quis tumulos moriens hos occupet hoste perempto,
Quaeritur, et sterili tantum de pulvere pugna est.
| |
Aites
Danielis Heinsii poematum editio tertia; ita aucta et emendata, ut videri nova possit. Leiden: J. Maire, 1610. S. 225-26.
Ergo ades, alme puer, tres post noctesque diesque?
Ergo ades? at miseros lux una absumit amantes.
Frigore ver quanto, prunoque rotatile malum
Dulcius est, et ovis proprio villosior agno:
5[regelnummer]
Ter nuptae quanto virguncula praestat amari,
| |
| |
Gutture certantes superat Philomela volucres;
Nos tua sic pascit praesentia: solis ab aestu
More viatorum cecidi sub tegmine fagi.
10[regelnummer]
O utinam nobis parilis vis spiret amoris,
Materiesque ipsis simus post fata Camenis.
Atque aliquis, geminum, dicat, par vixit amantum,
Hic Lacedaemoniis Espnilus dictus in oris;
Alter erat tellus quem Thessala dicat Aiten:
15[regelnummer]
Par illos affavit amor. nae, Iupiter, illic
Aurea turba fuit cum quis redamavit amantem.
Hoc pater, hoc fiat, Saturnie, vosque Deorum
Fata mihique aliquis vel in irremeabilis Orci
Faucibus, hoc multos post vitae nunciet annos:
20[regelnummer]
Ille tuus, tuus ille ignisque, et dulcis Aitae,
Omnibus, ac iuvenum praesertim, vivit in ore,
Sed tamen hoc; divi, sicut libet: exitus horum
Scilicet in vobis: sed ego te laudibus ornans
Nulla super tenui fundam mendacia naso.
25[regelnummer]
Nam mihi si durus fueris, mox dulcia cuncta
Efficis, et blandi mensuram muneris exples.
Remige, Nisaei Megarenses, findere Pontum
Inclyta gens, fausti sic vivite semper, ut olim
Atticus a vobis cultus fuit ille Diocleus.
30[regelnummer]
Semper ei circa tumulum puerilia certant
Agmina basiolis lepidam praevertere palmam
Tum qui mollius os sperato admoverit ori,
Floribus insignis teneram petit inde parentem.
Heu nimium felix, qui basia dividit illa:
35[regelnummer]
Os sibi, Dii, quoties Ganymedem postulat ante,
Indicis in morem lapidis: quo nescius olim
Aurifaber purum falso discriminat aurum.
| |
| |
| |
Ad Suavissimam Puellam
Danielis Heinsii poemata emendata locis infinitis et aucta. Editio quarta. Leiden: J. Orlers und J. Maire [1613]. S. 220.
Dulcis puella, mentis ultimus nostrae
Et ferus ardor, quo calebimus semper,
Donec suave flammeae iubar lucis
Phoebique laetos intuebimur vultus:
5[regelnummer]
Puella dulcis, cum volentibus Parcis
Nunc hanc supremam mittimus tibi vocem.
Non quo rigentem cautis instar immotae,
Magisque surdam praeliantibus ventis
Et fluctuante tangat Hadria mentem;
10[regelnummer]
Sed ut superba, saeva, pertinax, dura
Nunc hoc triumpho perfruaris extremo.
Vale cruenta. nos vagabimur post hac
terras per omnes, exules tui vultus,
Simulque patriae: posterisque venturis
15[regelnummer]
Non eluendum iudicabimur tantae
Ferocitatis et superbiae crimen.
At tu proterva spernis aure quas iacto,
Precesque ventis impotentibus fundo?
Quodcumque vota fidus opprimit nostra,
20[regelnummer]
Et hactenus frustratur irritam mentem,
Seu trossulorum nil agentium turba,
Fastidiosa, illiterata, desultrix,
Infesta Musis, seu ferociae mater
Formae venustas, ingenique vis larga,
25[regelnummer]
Sine improbarum virginum comes turba,
Quae tinnientes et loquaculae semper,
Et vitulo levior volat hinnulus, ipsaque quantum
| |
| |
Nil praeter ensis cum comantibus cristis,
Et gloriosos somniant cataphractos;
Virius repelli nescit. altior quovis
30[regelnummer]
Maiorque casu, sola frangitur nunquam,
Nec ad tribunal sistitur puellare;
Supra secures imperantium et fasces.
Hac fretus et munitus unica dote,
Quocunque nos Fortuna quo ferent venti,
35[regelnummer]
Sim naufragus, sim nudus omnium atque expers;
Reges procabor, et domesticos regum.
| |
Elegia (Monobiblos, 2)
Dan. Heinsii poematum nova editio auctior emendatiorque. Leiden: J. Maire, 1606, S. 147-48.
Dum sua nocturno deducit lumina caelo
Cynthia, dux tacitis addita sideribus:
Astraque volvuntur tacito palantia mundo,
Totaque suppresso murmure languet humus:
5[regelnummer]
Heinsius infelix, crudelis tactus ab igne,
Ad dominas perdit dulcia verba fores.
Tu niveo pectore exhalans pectore somnos
Languida sopito lumine, Rossa, iaces,
Innocuis perfusa soporibus, inscia rerum,
10[regelnummer]
Pectora non ullis saucia vulneribus.
Qualiter in solis secedens Delia sylvis
Victa sopore suis labitur in violas:
Aut matutino trepidae sui sidere Nymphae,
Postquam nocturnos instituere choros,
| |
| |
15[regelnummer]
Molliter occultis in graminibus profusae,
Qua levis e gelida rupe susurrat aqua,
Omnes procubuere: fatigataeque per herbas
Innocuos passim constituunt thalamos.
Hic zonae, tunicaeque, arcusque, levesque pharetrae
20[regelnummer]
E tremulis pendent undisque corticibus.
At procul insano percurrens devia passu
Pan furit in voces, Pan furit in calamos.
Antraque cuncta vago pede perreptavit, et umbras,
Sylvaque vocalem sensit adesse Deum.
25[regelnummer]
Ast illae levibus sub frondibus inclinatae,
Laxatis recubant suaviter uberibus,
Virgineos somnos e pectoribus spirantes
Huic vaga respondent pascuaque et nemora.
Talis ego, mea Vita, tuo deprensus in igne,
30[regelnummer]
Languidus, ignoto vulnere tactus eo.
Te nec dulcis amor, tristesque ad limina voces,
Nec toties fusae sollicitant lachrimae.
At me pallida mors magis et magis elanguentem
Opprimet hic ipsum leniter ad thalamum.
|
|