| |
Epinicion
In hos felices Cartusianorum Martyrum Agones; Venerabili in Christo Patri D. Arnoldo Havensio Eximio SS. Theologiae Doctori, ac Cartusianorum Gandensium dignissimo Priori, ab amantissimo suo filio F. Theodoro Petraeo, ejusdem apud Ubios Familiae Professo, decantatum.
M Acte animi virtute Pater, tua gloria caelo
Tollitur, ut nostrûm crudelia funera Fratrum,
Agonesque pios (quorum pars magna tenebris
Abdita delituit; pars impertexta relicta est)
Prosequeris viridante stilo, lauroque decora
In medias rutuli producis luminis auras.
Scilicet ista phalanx & relligiosa propago est,
Quae Cartusiacis aeterna silentia claustris
Amplectens, contemsit opes, contemsit honores:
Vestibus hirsutis malè fulta exhaustaque terrae
Membra premens, summum ut sibi conciliare Parentem
| |
| |
Emeritam placare iram, atque avertere mundo
Supplicia ultricis possit justissima dextrae.
Quorum ter senos infandis Anglia fatis
Interimens; ignara spei, sortisque futurae,
Aut trabe subnexos ferali, aut carcere vinctos
Faetenti pedore necat: mentem furor omnem
Eripuit; placare iram nec mortua possunt
Corpora, Tyrrheni repetuntur facta tyranni,
Vel qui Bystonios humanis artibus olim
Pavit equos; rursus Saevitum in viscera trunci.
Namque ubi vita piae mortis lucrata labores
Fugit; Inexpletus furor, & crudelia rursus
Carnifices tormenta parant; mors altera mortem
Subsequitur: saevo diffinditur ense cadaver
Egelidum, ventrisque Nero penetralia rumpens
Thoracis vestigat iter, cordisque recessus
Imos, & tacitis quaecumque reposta latebris
Artifici formata manu, quibus impigra munus
Exercet Natura suum, collapsaque fulsit
Membra vigil, fessasque novat in munia vires.
Sic Christi firmata fides; sic conscia recti
Simplicitas letho rapitur; vesana Britanni
Sic furit impietas: quin & majoribus ardet
Suppliciis urgere fidem, gravioraque ructat
Tormenta, humano necdum satiata cruore
Barbaries, scelerata manus ceu puppe Pelasgâ
Phasias insontem fertur trepidante marito
Absyrtum sparsissie patri: sic corpora in omnes
Artus fissa jacent: tanto quod Daedala fovit
Ingenio Natura parens dissolvitur uno
Temporis articulo. Saevis quae mentibus haeret
Relligio? quis fervor agit? quis corripit aestus?
Ut pecudum indutis rabiem sententia menti
Haec sedeat; temerare fidem, subvertere vivo
Marmore surgentes aras, quibus alma Sacerdos
Dona litans devota ferae cadat hostia dextrae:
Ipsos ante focos, primoque in limine mortem
| |
| |
Insolitam, nec nota prius spectacula passus.
Quis mentem pius induret? cui lumina fletu
Non madeant? lentos videat cum tosta per ignes
Et suffixa diu portis crudeliter ossa?
Heu gentem invisam! quae ferrea pectora gestans,
Visceribus miserorum & sanguine pascitur atro.
Ceu lupus oppressae matris vestigia sectans
Uberibus pasci solitus; cum crescere sensit
Ungue pedes, & terga comis; jam rupe relicta,
Indomito comes ire patri, stabulisque minari
Ardet, & innocui pecoris raptator avaro
Praedam dente secat. Vitulum ceu forte Molossi
Cùm cinxêre canes, repetitis morsibus explent
Irritantque famem, certo nec vulnere mortem
Inflixisse satis, lacerant crudeliter artus.
Ista Caledoniis vixdum spectacula terris
Edita, cum totum fama invulgarat in orbem
Martyrio cessisse iram, cessisse furorem
Carnificum, dicenda sacris Epinicia ludis.
Ut subitò renovata polum texisse caligo
Visa fuit, terrasque alias mersisse tenebris
Perfidiae: Vicina eadem contagia sensit
Belgica, cùm saevis gradientem Aurantium in armis
Ruraemunda vides, tua qui per moenia victor
Irrumpens: tormenta, cruces, & vincla minatus
Frendet, & innocuo stagnantia tecta cruore
Polluit. Hic bis sex videas BRUNONIS Alumnos
Occubuisse neci: saevus per viscera Fratrum
Transadigit costas mucro. Pars nescia fati
Vestibulum ante ipsum, primoque furore, repenti
Ense cadit. Pars templa petens pro sanguine palmam
Spectat nixa genu: sacroque cruore parandum
In coelos praesternit iter: hos saevior ira
Excipit, hic major Fidei constantia pugnat.
Nil vittae, nil templa juvant. Hunc acta bipennis,
Hunc glans missa necat: jacet à cervice revulsum
Huic caput, huic oculos pupulâ, vel dentibus ora
| |
| |
Exspoliant; longamque trahunt per vulnera mortem.
Tantus amor suasit pro CHRISTO morte pacisci,
Insigni exemplo, non se majoribus annis
Indecores virtute probant in sanguine vivo
Rite suas lavêre stolas, dum corpora vires
Ostendunt, Fideique notant ardentis amorem.
Salve sancta phalanx, & Religiosa propago
Sanctorum, Christo sacris mactata sub aris
Victima. Certa manent aeterni signa laboris,
Sanguine sacratus paries. Hic testis in aevum
Sacrilegi quae facta Ducis, fraus omnis, & irae,
Patratumque scelus ventura in saecla patebunt.
Vos circumvolitent dextrâ laevâque frequentes
Alituum turbae, coeli stellantis alumni;
Subvectosque ministerio vos praepetis alae
In sublime sacro tollant ad sidera curru.
Hic Pater insignem solio sublimis in alto
AEternâ capiti texet de fronde coronam;
Et celebres rutilis Victores inferet astris.
Felices quorum per mascula funera Christi
Verus amor, & avita Fides stant robore firmo.
|
|