Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd739A. 1622 april 8. Van J.C. Lummenaeus a Marca.Ga naar voetnoot1Amplissime et clarissime vir, Lutetiae Parisiorum nunc sum et magnis animis in Italiam tendo ad amantissimum mei principem cardinalem Borromaeum,Ga naar voetnoot2 ut porro adulta aestate, cum deseruerit calor, Romam proficiscar ad illustrissimum Burghesium, maecenatem item meum et patronum singularem.Ga naar voetnoot3 Atque o, utinam talem Romam inveniam qualem opto! Interim tragoediolam hanc mitto; aliam ante duos menses misisse memini, quam Amplitudinem tuam re- | |
cepisse credo.Ga naar voetnoot4 Scio, quod ad genium tuum nihil faciunt et dulcia illa et τὰ παιδικὰ Musarum, quae in te eximia vere sunt et quibus nihil delicatius unquam vidi οὔδε μουσικώτερον. Vale, amplissime et praestantissime vir, et in aureo hoc liliorum regno floridam aetatem dege, Amplitudinis vestrae servus in Christo,
| |
Lutetiae Parisiorum, 6 Id[us] April[es] anno 1622o. | |
Adres: Amplissimo viro domino Hugoni Grotio. |
|