Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7399. 1645 april 1. Aan J. Oxenstierna en J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1Illustrissimi et excellentissimi domini, Perlata fama proelii feliciter pugnati a domino marescallo Torstensonio ad TaboremGa naar voetnoot2 vehementer caesarianos qui Francofurti sunt et alibi perculit. Rogavit imperator principes qui in proximo sunt, ut suos mittant Ratisbonam, quo et ipse imperator iturus creditur et Bavarus, aut ibi aut alibi cum eo locuturus. Antequam pugna ista fieret, Johannes Waertius mandata domum redeundi acceperat. Nunc, rebus mutatis, Merciacus iussus est ire ad Danubium. Spes omnis in copiis quae in Westphalia sunt, quibus se additurus putatur Lamboius. Coningsmarckium in Franconiam venturum metuunt multi et Torstensonium alii in Austriam, alii in Bavariam iturum arbitrantur. In Austria ad O[e]nasum a rusticis arma sumi dicuntur,Ga naar voetnoot3 sperantibus sic reditum exulibus, quos olim inde eiecit imperator Ferdinandus II, inter quos familiae sunt clarae ultra trecentas. Frangipanus Francothaliam advenit cum pecunia, speratque se Gallis in eius loci obsidione absumturum tempus semestre. Hic onera instituuntur in domuum mensuras, in faenum, avenam et alia. Plebis ad reginam regentem concursus fuit ista deprecantium. In parlamento hac occasione liberae dictae sunt sententiae de pecuniis non bene impensis. Ea de causa praeses Barillonius iussus ire Pinerolum extra Galliam, alii tres consiliarii rus ablegati. Constituerant senatores parlamentarii nihil rerum agere, priusquam collegae isti, magnae existimationis viri, sibi redderentur. Sed non videntur in eo proposito perstituri. Romae vult papa, ut legati carrucas sistant praetereuntibus cardinalibus. Hispanis dolet, quod cardinalis Medicaeus Hispanica insignia foribus suis praefigere noluit quodque Florentiam nuntius mittitur Bentivolius, ex domo Gallis addictiore. Qui Mottae sunt in Lotharingia saepe cum obsessoribus pugnant. Mittuntur hinc qui obsidentium augeant numerum, sed et dux Carolus ad eximendum obsidio locum accingi dicitur. Marescalli Turennae milites ex Lotharingia exituri non sunt, nisi medio Aprili aut eius fine.Ga naar voetnoot4 Beckius in Luxemburgicum venit cum sexcentis florenorum millibus ad novos dilectus et ad munitiones faciendas. Dux Longovillanus itineri Monasterium se parat. Indictio facta est in eos quibus pecuniae reditus debentur; ea effectura putatur mil- | |
liones duodecim. Anglorum parlamentariarum copiae ad Pontemfractum cladem accepere.Ga naar voetnoot5 Spes pacis ibi nulla. Deus, illustrissimi et excellentissimi domini, Excellentiis vestris det omnia prospera, Excellentiis vestris inservire paratissimus,
| |
Lutetiae, XXII Martii/I Aprilis 1645.
Galli Rosas in Catalania parant obsidere, arrepta occasione, dum naves Neapolitanas et Siculas detinet metus a Turcis, qui dicuntur ex Dalmatia HydruntumGa naar voetnoot6 transire velle. Et rex Hispaniae, cum in itinere esset ad Caesaraugustam, dicitur retro Madritium reversus, ideo quod ibi seditio esset orta. Regina Angliae quinquaginta millia librarum sterlingicarum transmisit Excestriam. Civitas Londiniensis octoginta millia eius pecuniae Farfaxio tradidit. Princeps Robertus et Marmalucus se cum principe Mauritio iungunt, ut recuperent Schrusburiam et Brewertonum, ducem parlamentarium, caedant. De possessio[ne] partis occidentalis Angliae armis certatur. Rex autem Angliae et princeps Walliae erant Bristoli. Rumpuntur a caesarianis et Bavaricis pontes et impediuntur vada Danubii. Augentur praesidia Donawertae et apud Ratisbonam et in Palatinatu Superiore. Hassici Lichae praesidium posuere.Ga naar voetnoot7 Intra Francothaliam sunt milites mille quingenti. Multi suadent electori Magontiacensi, ut Hockstae et Urselae pro caesarianis sua praesidia ponat. Ab Agatha, qui est Provinciae portus,Ga naar voetnoot8 octo millia militum mari eunt Barcinonem. Classis Turcica tota parata fore creditur fine Maii. Interea Saram in Dalmatia tum veterem tum novam oppugnarunt Turcae et apud Meliten habent XV naves longas et alias aliquot ad prohibendas victus et rerum belli advectiones. Qui regiarum in Anglia sunt partium, dant principi Walliae ad corporis custodiam mille et quadringentos pedites, equites sexcentos. Lamboius duodecim militum millia per Thuringiam, Superiorem Palatinatum et O[e]naso adsita ad imperatorem ducere creditur. In Badaioxa inter Castellanos et Portugallos pugnatur.Ga naar voetnoot9 Ex Ulyssipone quatuor naves ad Asiae Indiam ivere.Ga naar voetnoot10 | |
Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: 1 April 1645. |
|