Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7372. 1645 maart 18. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, A Francofurto discimusGa naar voetnoot2 caesarianos sperare se breviori itinere posse praevenire marescallum Torstensonium, ne in Moraviam penetret et cum principe Ragozio se iun- | |
gat; esse cum iis Bavaricorum quinque millia, sed commodata ad dies quindecim, quibus elapsis novam a duce Bavaro petendam auxilii istius continuationem, et dubitari, an tam longe a suis finibus se duci sint passuri. Gallos autem, qui Francofurti sunt, dicere se daturos CCC millia thalerorum imperialium Ragozio,Ga naar voetnoot3 habiturum eum a Torstensonio duo millia Germanorum, daturum vicissim Ragozium de suis sex millia incessurosque et hunc et illum exercitibus divisis; etiam cum sex millibus ivisse Ragozium, ut Olmutzio subveniat. Bavarum autem hoc agere, ut, etiamsi res domus Austriacae retro eant et quidam principum se causae subducant, ipse tamen suis se viribus sustineat et seorsim pactione aliqua sibi consulat. Hassi ad Marpurgum dicebantur suas augere copias.Ga naar voetnoot4 Francofurtensis autem conventus erat mansurus.Ga naar voetnoot5 Gremonvilla legatus Galliae Romam venit multaque attulit secum contra cardinalem Antonium. Videtur papa confirmaturus episcopos quos elegit rex Portugalliae. Veneti autem non minus quam Melitenses a Turca sibi metuunt;Ga naar voetnoot6 habent quidem pacem, sed incertam, diciturque Turcarum sultanus portum in Creta petiisse commodato, quod cum negatum sit, rupta commercia. Addunt quidam etiam a Turcis capta quaedam Dalmatiae loca, quae tenebantur a Venetis. Venetos mittere quidem munera Constantinopolim, si sic placari ea aula possit. Interim augeri ab eis Cretae praesidia militemque scribi in Tiroli et Rhaetia. Casale in Italia diligenter muniunt Galli. Marescallus Turennae Spirae est. Austria imperatori donare dicitur millia florenorum centum et supra sexaginta.Ga naar voetnoot7 In Belgica Hispanica magni fiunt dilectus.Ga naar voetnoot8 Rumor quidam est duci a rege HispaniaeGa naar voetnoot9 sororem magni ducis,Ga naar voetnoot10 quae triginta et octo habet annos. Regina regens quatuor naves longas dono dat Melitensibus. Sunt qui suadent ad pecunias reperiendas ducentos florenos annuos exigendos de iis qui carrucas habent. In Anglia audimus ita interrupta colloquia, ut spes sit ea repetendi. Capta a parlamentariis Shrowsburgum et Scharbourougum, et hic quidem captas naves XII, quatuor machinas, arma multa. Novas copias scribi a parlamentariis, ab eisdem mari invectos in Plimuthum commeatus et eruptione facta damnum datum obsidentibus.Ga naar voetnoot11 Legati Italorum principum simul apud cardinalem fuere his diebus. Marsinus ad marescallum Turennae ducit augmenta copiarum. | |
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae res optimo ponat loco, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, VIII/XVIII Martii 1645.
Sultano Ibraimo natus est filius.Ga naar voetnoot12 Petit sultanus ab imperatore, si pacem velit,Ga naar voetnoot13 tributum pro Hungaria; munus annuum a principe Ragozio gratum ibi fuit. Harcurtius Narbona transiens sex millia militum ex illis locis in Catalaniam transmisit. Dux Carolus Mottam in Lotharingia sperat se liberare ab obsidio posse. Legati Batavi parlamento proposuere, cum religionis causa communiter et Batavos spectet et parlamentarios, sperare se a rege Magnae Britanniae posse obtineri, ut quod synodus nationalis Angliae canonice congregata, advocatis etiam ex Germania et Hollandia doctoribus, decreverit, eo stet. Non placuit hoc parlamentariis, qui dixerunt suam religionem sibi esse cognitam. Indutias etiam aut dimissionem militis ab utraque parte noluerunt concedere. Interim qui sub Essexio fuere milites, postquam ille ex parlamenti decreto se ab imperio abdicavit, agunt tumultuose. Tres turmae ad regem concessere. Wallerus coactus fuit in Farnhamum arcem se recipere. Haltam arcem in WalliaGa naar voetnoot14 cepere parlamentarii. Qui eiusdem in Hibernia partis sunt, Galwaiae, Drohedae et Dunkalkae oppidis improsperas struxere insidias. Hollandis autem custodienda offerunt oppida Corkam, Bandobridgiam, Kinsalam, Yeoghilam. Obsident Hiberni romanenses castellum Duncananum, occupatum a parlamentariis Hibernis. Turcarum sultanus habiturus dicitur naves longas CC, bellicas CCC; cum multis tartanis, et ex illis navigiis quae barcae et polacquae dicuntur, initio Maii partim eae convenient Navarrinum in Peloponneso, partim mare obtinebunt inter Melitam et Siciliam, non minore regis Hispaniae quam Melitensium cum metu.Ga naar voetnoot15 Regi Poloniae audimus Austriacam offerri coniugem.Ga naar voetnoot16 Merciacum apud Sturgardiam observare conatus Rosae, qui Tubingam redierat. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Germanica. Pactiones cum Ragozio. Turcica. Varia. Anglica. Batavorum parlamentariis facta propositio ad conciliandos regis et ipsorum animos. |
|