Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7216. 1644 december 27. Aan L. Torstensson.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Tribunus in exercitu Suedico cui feliciter ac gloriose imperat Excellentia vestra, dominus Saracenus, natus ex familia nobili Genevae,Ga naar voetnoot2 rebus suis privatis ita cogentibus per aliquod tempus apud suos fuit, neque inde potuit nisi rebus ordinatis discedere. Morae suae causas mihi explicavit sane iustas. Et nunc video eum quantum potest properare, ut partem aliquam habeat in illis victoriis quas post tot alias Excellentiae vestrae fortitudo et prudentia et Deo favente felicitas nobis spondent. Rogo Excellentiam vestram, ut vir egregius et quem suae virtutes commendant, etiam hanc meam sive excusationem sive commendationem sentiat profuisse.Ga naar voetnoot3 Ego plurimum gaudeo me saepissime materiam habere loquendi in publico de rebus actis per Excellentiam vestram, quae cum sint magnae, | |
Deum precor, ut in dies fiant maiores, utque Excellentia vestra, illustrissime domine, diu bono patriae suae vivat, valeat, triumphet, Excellentiae vestrae semper serviturus,
| |
Lutetiae, 17/27 Decembris 1644. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Marescallo Torstensonio. |
|