Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7141. 1644 november 12. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1[Excellentissime et illustrissime domine,] Est in Lupara regina AngliaeGa naar voetnoot2 cum L corporis sui custodibus. Concedit regi et reginae, ubi in Luparam veniunt; aliis omnibus in locis sacris, publicis, privatis cedunt isti et rex et regina Galliae regens. Principem Condaeum conveni gratulatusque ei sum de rebus a filio eius feliciter et gloriose gestis.Ga naar voetnoot3 Laudavi celeritatem in agendo, disciplinam in castris et viis, et amicitiam cultam cum Germaniae principibus et civitatibus.Ga naar voetnoot4 Rogavi, ut exercitus qui ibi est, augeatur habeatque necessaria. Omnia haec sibi curae fore promisit. Multa autem potest non tantum sorte nascendi, sed et ingenio et rerum peritia. XXII Octobris praecipua Gallorum castra erant ad Spiram, Bavaricorum adhuc ad Ladenburgum et in iis locis in quibus Nicer se Rheno miscet; et hi Manhemum, et illi Philippiburgum ac castellum quod Mogontiaco imminet, munire strenue pergunt, habentque de Friburgo recuperandoGa naar voetnoot5 spes bonas. Literae et a Colonia et a Londinio retentae faciunt, ut suspicemur aliqua adversa evenisse partibus illis quibus istae urbes favent. Regina Hispaniae quin mortua sit, non ultra dubitatur. Itaque rursum nobis sumenda erunt lugubria. Audimus Lotharingicos cum iis quos addidit Beckius Rhenum transiisse, ut se cum Bavaricis coniungant, a Magalotto autem Longuiacum obsideri. Comes Harcurtius an vere aegrotet, an febrem tertianam duplicem simulet ne in Catalaniam abeat, varia sunt iudicia. Interim mittuntur isthuc decem centuriae ex praetoriis, Helvetiorum quinque. Non affirmaverim, quod rumores quidam ferunt, Crucenacum a Gallis captum. Dicitur hic Galliam obtulisse millionem francicarum librarum regi Daniae, ut pacem faciat cum Suedis. Si ita est, Suedis tanto plus offerre deberent, quanto Suedorum res sunt meliores. Deus, etc. Lutetiae, II/XII Novembris 1644.
Ii qui ex Flandria huc veniunt, aiunt exercitum ibi Gallicum valde imminutum a XX millibus ad IX aut minus; et qui restant eorum multos aegrotare, ita ut putent ista ad Wattam munimenta brevi hostium fore. Tzerinus comes, qui in itinere aegrotaverat et mortuus esse nuntiabatur, nunc dicitur venisse Constantinopolim, eodemque rediisse sultanum Turcarum ab Adrianopoli, mutato Tartarorum ad Pontum Euxinum chano. Praefectus urbis Romae rus ivit, quia obtinere non potuit, ut legatos regios praecederet. Papa duci Parmensi omnia exhibuit animi benevoli testimonia. Lamboius in Leodico militem scribere dicitur,Ga naar voetnoot6 Lintzium ire elector Mogontiacensis, ut cum imperatore et aliis consultet. Multos a papa dimissos milites conscribit Neapolitani regni praefectus; sperat futuros ad sex mil- | |
lia. Mortua est regina Hispaniae VI Octobris, annum agens quadragesimum et secundum. Mareschallus Castilionaeus non sine periculo aegrotat. Mareschallus Turennae cohortes quasdam exhaustas dissolvit militesque in alias cohortes pleniores adscripsit. Regina Angliae nondum legatis ad se aditum dedit.Ga naar voetnoot7 Postulat, sed comiter, ut sibi reddantur duo milliones quos matri suae, cuius heres fuit rex Ludovicus XIII, commodavit. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Locus qualis Angliae reginae a rege et regina vidua concedatur. Ad Rhenum gesta. Reginae Hispaniarum obitus. Catalanica. Danis pecunia oblata, ut cum Suedis pacem inirent: quid inde argumentetur Grotius? Praefecti urbis Romanae cum legatis regiis de praecedentia certamen. Varia. Regina Angliae ex fundamento iuris civilis duos milliones repetit. |
|