Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6981. 1644 juli 30. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Praecipuum de quo nunc agitur, est Gravelinga.Ga naar voetnoot2 Die huius mensis XVIII exustus fuit pons marescalli Gassionis. XIX eiusdem Gassionis milites ad pedem urbici propugnaculi se posuere, sed ignitis desuper missilibus coacti abscedere, XX idem Gassio cuniculum sub propugnaculo fecit erumpere, militem ibidem posuit. Ipse in ventre vulneratus est postridie,Ga naar voetnoot3 cum fossores iam sub duo propugnacula subiissent. Eodem tempore extremorum malorum comminatio urbi facta est. XXIII Milleraius sub aliud propugnaculum cuniculos dissilire fecit, modico ruinae effectu. XXIV tres impetus facti in propugnacula eo cum damno Gallorum, ut CCC sint desiderati, vulnerati autem ducenti. Tandem duo marescalli suos in cacumine propugnaculorum posuere, non multos, qui ibi cum hostibus non plane deiectis sunt pugnaturi. Cuniculi novi parabantur, deinde ex omni parte oppugnatio, quae eo celeratur magis quod fama est a Piccolominaeo cuncta parari ad castra oppugnanda, quod tamen an serio fiat, multi dubitant. Sparguntur etiam nunc hic rumores de conventione ducis Caroli cum Gallis; misit is quidem huc conditiones a se signatas,Ga naar voetnoot4 sed alias ab iis quas Galli miserant. Interea vero deprehensa est Sedani coniuratio pro duce Bulionio. Auctor Furnerius e reformatis, captus nunc, pars caetera romanenses, et in propinquo ad eventus exspectationem milites Beckii, partim etiam, si vera dicuntur, ducis Caroli. Galli qui in Lotharingia fuere, partim se marescallo Turenae, partim duci Anguiano sociant. Utrique missae pecuniae, huic CL librae francicae, alteri CCC millia scutatorum. Hic ad Luxemburgicum est finem; dubitatur, an se iuncturi sint. Gallici et Hispanici Burgundiones ius indutiarum exacte colunt. Dux Carolus pecuniam Gallicam non accepit, dicitur esse ad Longuiacum. Melos et Piccolominaeus habere putantur ad XVIII millia hominum. Novi delectus ad X millia in Flandria fiunt, sed et Gallicus exercitus augetur et egregiis operibus defenditur. Adsunt ad opera rustici ter mille. De Ilerda disconveniunt rumores: alii iam deditam credunt, alii detectam coitionem contra Gallos; Mottae vero Odincurtii exercitum esse ad XV hominum millia. Chombergius Metim ivit, ad aquas Chavigniacus. Veneti equites peditesque de sua militia et per mercatores pecuniam Hispano promittunt, ut eius commendatione ab imperatore obtineant praelationem prae electoribus; quod, ut maxime id velit imperator, electores concessuri non videntur. Turcica classis ad naves LXXX, e Constantinopoli, mari Aegeo et Africa in unum collecta, Italiam territavit. Genua XII naves longas contra instruit. Praefectus Neapolis dimidium millionem poscit ab eius regni populis sane attritis; legatus autem imperatoris pecunias auxiliares a papa, tanquam pugnans contra haereticos. Mediolanum eunt ab Ethrusco MCC pedites, equites D, partim per Mutinensium fines, partim mari Genuam, inde per Genuatium fines. Pinzona iam capta putantur Galli obsessuri Censium, quo via est ad Finale. Roma magis magisque munitur. Castro, loco imperii Parmensis, detrahuntur munimenta, neque de firmitate pacis in locis illis dubitatur. Videtur Francofurti mansurus conventus, nisi forte sub maiori nomine Ratisbonam transferatur. Super literis Gallorum et imperatoris, asperis utrinque, videntur praevalitu- | |
ra ibi consilia ad scribendum media. Plerique ordines pecunias ab imperatore contra morem petitas iam solverunt. A Francofurtensibus exiguntur subsidia, quae dicuntur LX.Ga naar voetnoot5 Rumor est ibidem Gallos a Suedis expetere, ut Monasterium veniant,Ga naar voetnoot6 quod et mihi hic saepe propositum fuit; verum a me reiectum multis de causis. Etiam illud discimus aucta a duce Carolo praesidia tum Wormatiae, tum Spirae. Friburgenses bene se tutari, prosperis etiam eruptionibus. Capta a Bavaricis aedificia suburbana. Constat fama caesos a Rosa hostium sexcentos. Sunt literae, quae principem Thomam nuntiant non Censio imminere, sed Bremo. Austriacorum ministros multum laborare, ut Gallos suspectos faciant Helvetiae, quod facilius est illis quam semet purgare. Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae et sapientissima et prosperrima consilia, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
[Lutetiae,] XX/XXX Iulii 1644.
Nuntium iam nunc accepimus, magnum sane, ducem Aurelianensem die Iovis exacto ingressum [ex pacto]Ga naar voetnoot7 in urbem Gravelingam. In Anglia constat commissum proelium, cuius pars utraque rumoribus ad se victoriam trahit. Rex dicitur ire contra Wallerum, princeps Mauritius contra Essexium. Regina scribitur esse Falmuthi in Cornuvallia. Fuit et in Tingi, urbe Africae, sed quae olim Portugalliae facta est accessio, coniuratum contra Portugallos animo advocandi contra urbem Castellanos, quibus urbs et machinae, ac Mauros, quibus et hominum et rerum praeda cederet. Ita enim dicit epistola regis Portugalliae; addit a duobus patribus filios, a fratre fratrem ob hoc crimen apprehensos missosque aut ab ipsis ductos Ulyssipponem. Ilerdae occisus est in seditione Anglesilius, regis Francorum consiliarius. Addunt Galli Castellanorum mille caesos, cum spe successus ad urbem accederent. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gesta ad Gravelingam. Fama de Lotharingo. Coniuratio Sedani. De Turena et Anguiano. Indutiae Burgundicae. De Lotharingo, Piccolominaeo. Delectus hinc inde fiunt. Catalanica. De Chombergio, Chavigniaco. Venetorum molimina ut priorem locum obtineant prae electoribus. De classi Turcica, Genuensium apparatu. Tributa Neapolitanorum. Auxilia ab imperatore apud papam postulata. Milites Mediolanum euntes. Pinzona capta, quid acturi Galli. Roma munitur. Castrum moenibus nudatur. De conventu Francofurti. Imperatori ab ordinibus soluta. Gallorum desideria reiecta. De Lotharingo, Friburgensibus, Rosae victoria. Princeps Thomas imminet Bremo. Imperatorii Gallos reddunt Helvetiis suspectos. Gravelinga capta. Rumor de proelio in Anglia, varia inde. Tingi coniuratio in Portugallos. Seditio Ilerdae. Ad eam caesi Hispani. |
|